Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Síða 41
7
esset, si ad ingenium soli suapte natura non omnino sterilis cultoris
industria accederet?
Cæterum graminosis pratis, collibusqve ac montibus præsertim
litora versus compascuis Islandia plurimum præstat, adeo ut suf-
focationis illud periculum licet vel nusqvam vel paucissimis locis s
metuendum sit: tamen alendis pecoribus1 nullam existimem habiliorem
terram habitari. Tanta namqve pabulorum gratia, tanta pingvitudo
est, ut arvina mactatorum vervecum 20 pondo (sic voco Danorum
Skaalapund) pendeat. Taurorum vero 120, ut et agnorum lactantium
10. Ista vero pecorum pecudumqve obesitas non ubiqve, fateor, 1°
contingit, sed ubi lætiora (qvibus vis saginandi efficacissima inest)
proveniunt pabula: veluti in convallibus ad meditullium terræ ver-
gentibus. Nam et horum diversitas diversis locis non exigua est.
Armenta præter eqvos bovesqve nulla qvidem habemus. Falluntur
autem, qvi nullis in Islandia bobus cornua, ovibus autem, asscribunt 15
omnibus. Nam et hæ et illi promiscué cornua partim habent, partim
non habent.
Illud vero, qvod de canibus Islandorum a scriptoribus nescio qvi-
bus traditur: omnes scilicet albo esse colore, mirum qvam futile sit
et vanum. Nam et hi discolores plurimi, multi etiam ruf i et alio atqve
alio colore conspicui sunt, neqve ego qvidem albos qvam nigros vidi
piures. Illi autem qvocunqve tandem colore tincti fuerint, non Is-
landis magis qvam aliis gentibus in deliciis sunt, cum a nostratibus
neqve in curribus, neqve in plateis sinu circumferantur neqve monili-
bus omentur. 25
Falcones in Islandia multi qvidem albi, sed nec pauciores cinera-
cei ac subnigri reperiuntur. Corvorum major pars nigra, unus mea
tempestate albus apparuit. Neqve inficiamur periculum ab his im-
minere agnellis hædillisqve, non tamen majus ab albis, qvi rari, qvam
nigris, qvi plurimi imbellem prædam captatum advolant, periculum 3°
impendere certum est.
Suculæ et porcelli metu corvorum nostrorum exempti sunt, qvia
nusqvam in Islandia suum usus. Neqve gens nostra huic animali
multum tribuit.
Ursi in hac insula indigenæ non sunt. Verum ubi glacies marina 35
(qvam Grønlandicam vocamus qvod a Grønlandia ad litora nostra
appellatur) ad insulam adigitur, simul etiam ursi phocis glaciei
1 pecoris cod.