Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Side 42

Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Side 42
8 incubantibus vescentes terram conscendunt. Et hi plerumqve albi: nonnunqvam etiam rubentibus maculis genas conspersi. Lepores, qvantum nostra et patrum nostrorum memoria com- plectitur, Islandia nunqvam vidit. 5 Aqvilarum, qvod nobiscum conversatur genus ingenti magni- tudine, albicante cauda, id ipsum esse censeo, qvos Plinius Pygargos vocat. De arborum betulæ et juniperi solo apud nos proventu vera sunt, qvæ scribuntur. Qvemadmodum etiam qvæ de lignorum copia, ven- IO torum et fluctuum vi jactata, atqve de mari in litora nostra ejecta traduntur, recté se habent. 6. Qvo tandem anno post exhibitum in carne salvatorem Islandia habitari cæperit å Norvegis, et qva occasione, videlicet inceptante Haraldi Pulcricomi in Norvegia monarchiå, cujus vim ac violentum i5 imperium multi in Norvegia viri optimates et nobilissimi strenue detrectantes libertatem suam et generositatem servitio ac deditione tributaria commutari hautqvaqvam passi sunt, id vero nemo accura- tius aut meliore fide qvam Dn. Amg. Jonas Crymogææ Lib. i cap. 2 persecutus est. Cujus relationes et rerum nostrarum descriptiones cum 2o monumentis majorum nostrorum in totum consentiunt. Constat autem majores nostros omnia tum in patria tum in Norvegia domi militiæqve gesta, qvæ memoria digna judicabant, in historias olim redegisse. Qvæ illorum monumenta etiamnum in membranis apud nos passim reperiuntur temporum serie nunqvam interrupta. Quare 25 qvæcunqve exoterici scriptores de rebus nostratium et antiqvorum Norvagorum a nostris documentis discrepantia referunt, nullam omnino fidem merentur: nisi qvis cum ignorantibus errare qvam cum veri scientibus verum statuere malit. Habitari autem cæpta est Islandia ut idem Dn. Amg. ait Anno 3o Christi 874. Historiis autem conscribendis ducentesimus qvadragesi- mus post annus initium fecit. Erat enim insula unius seculi curriculo ethnicismo et barbariei dedita. Neqve centum annis post subscriptam Christi fidem historiographi extiterunt ulli: qvoad Anno salutis reparatæ 1114 memorabilium in chartas relatio annaliumqve con- 35 fectio in usu esse cæpit. Sed ne qvis suspicetur rerum gestarum ordinem ac veritatem violari necesse habuisse, tantoqve temporis intervallo memoria excidisse sciendum est, eum majorum nostrorum

x

Bibliotheca Arnamagnæana

Direkte link

Hvis du vil linke til denne avis/magasin, skal du bruge disse links:

Link til denne avis/magasin: Bibliotheca Arnamagnæana
https://timarit.is/publication/1655

Link til dette eksemplar:

Link til denne side:

Link til denne artikel:

Venligst ikke link direkte til billeder eller PDfs på Timarit.is, da sådanne webadresser kan ændres uden advarsel. Brug venligst de angivne webadresser for at linke til sitet.