Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Page 42
8
incubantibus vescentes terram conscendunt. Et hi plerumqve albi:
nonnunqvam etiam rubentibus maculis genas conspersi.
Lepores, qvantum nostra et patrum nostrorum memoria com-
plectitur, Islandia nunqvam vidit.
5 Aqvilarum, qvod nobiscum conversatur genus ingenti magni-
tudine, albicante cauda, id ipsum esse censeo, qvos Plinius Pygargos
vocat.
De arborum betulæ et juniperi solo apud nos proventu vera sunt,
qvæ scribuntur. Qvemadmodum etiam qvæ de lignorum copia, ven-
IO torum et fluctuum vi jactata, atqve de mari in litora nostra ejecta
traduntur, recté se habent.
6. Qvo tandem anno post exhibitum in carne salvatorem Islandia
habitari cæperit å Norvegis, et qva occasione, videlicet inceptante
Haraldi Pulcricomi in Norvegia monarchiå, cujus vim ac violentum
i5 imperium multi in Norvegia viri optimates et nobilissimi strenue
detrectantes libertatem suam et generositatem servitio ac deditione
tributaria commutari hautqvaqvam passi sunt, id vero nemo accura-
tius aut meliore fide qvam Dn. Amg. Jonas Crymogææ Lib. i cap. 2
persecutus est. Cujus relationes et rerum nostrarum descriptiones cum
2o monumentis majorum nostrorum in totum consentiunt. Constat
autem majores nostros omnia tum in patria tum in Norvegia domi
militiæqve gesta, qvæ memoria digna judicabant, in historias olim
redegisse. Qvæ illorum monumenta etiamnum in membranis apud
nos passim reperiuntur temporum serie nunqvam interrupta. Quare
25 qvæcunqve exoterici scriptores de rebus nostratium et antiqvorum
Norvagorum a nostris documentis discrepantia referunt, nullam
omnino fidem merentur: nisi qvis cum ignorantibus errare qvam
cum veri scientibus verum statuere malit.
Habitari autem cæpta est Islandia ut idem Dn. Amg. ait Anno
3o Christi 874. Historiis autem conscribendis ducentesimus qvadragesi-
mus post annus initium fecit. Erat enim insula unius seculi curriculo
ethnicismo et barbariei dedita. Neqve centum annis post subscriptam
Christi fidem historiographi extiterunt ulli: qvoad Anno salutis
reparatæ 1114 memorabilium in chartas relatio annaliumqve con-
35 fectio in usu esse cæpit. Sed ne qvis suspicetur rerum gestarum
ordinem ac veritatem violari necesse habuisse, tantoqve temporis
intervallo memoria excidisse sciendum est, eum majorum nostrorum