Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Page 43

Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Page 43
9 morem fuisse, inde a primordio terræ habitatæ, ut seniores res in patria olim et imprimis Norvegia gestas junioribus enarrarent et tan- qvam per manus traderent. Præterea ne rerum laudabilium memoria interiret, nihil unqvam in Norvegia aut Islandia memorabile gestum est, qvin poétæ carmini- s bus suis decantarent. Qvos utpote Regibus valde familiares, et poemata sua ante mensas regias in publico magnatum heroumqve consessu recitare solitos verisimile est, nihil rerum gestarum veritati detrahere, nihil etiam addere fuisse ausos; sed omnia, prout gesta fuerant, rite persecutos. Tum qvia plerumqve ipsi rebus gerendis IO intererant, tum qvia mendacia et fabulas, ubi historicorum partibus fungebantur, Regi in os occinere profecto erubuerunt. Ejusmodi autem rythmi canam redolentes antiqvitatem nobis adhuc in manibus versantur. Qvorum intelligentiam nobis, qvi lingvæ majoribus nostris usurpatæ idiomate integro illibatoqve soli utimur, præ nationibus I5 cæteris vendicamus. Qva de re hactenus satis. Verum qvo demum seculo religionem Christianam Islandi susceperint, etiam apud Dn. Arngrimum legere licet Crymog. Lib. i. cap. i o. Et commentarii ejusdem de Islandia parte secunda Sect. i. Factum id est non primo statim conatu; sed ea res plusqvam 20 annis 2Q a multis multo labore tentata sero successit. Venerat namqve hue Anno 984 episcopus qvidam Fridericus natione Germanus, una eum Islando qvodam Thorvaldo Conradi filio, sacro baptismate in Germania ante abluto, qvi in convertenda ad fidem Christianam gente nostra operas conjunxerunt. Verum hi 2S apud rebellem populum aut nihil aut parum in hoc negocio obtinuerunt. Hos seqvutus est Anno 997 Thangbrandus, vir natione, ut opinor, Norvegus et officio sacerdos aulicus: eodem consilio a Rege Norvegiæ laudatissimo Olao Triggonis f(ilio) missus. Sed et hic paulo plus prioribus illis effeeit. Piures conseqventer Norvegus 3o ille Rex ejusdem rei gratia ad Islandos ablegavit. Qvorum industriå et divino imprimis spiritu movente et illuminante factum est, ut idolorum cultu in publico incolarum conventu publice damnato in religionem et fidem Christianam juraretur Anno 1000. Neqve dein- ceps Christianæ fidei lumen apud nos extinetum est. Verum enim 35 vero postqvam serenum Evangelii jubar Germaniam et Daniam Divi Lutheri ministerio illustravit, etiam apud nos lux refulsit illibatæ in Christum fidei; rejectis, qvæ in cæco papatu viguerunt, superstitioni-

x

Bibliotheca Arnamagnæana

Direct Links

If you want to link to this newspaper/magazine, please use these links:

Link to this newspaper/magazine: Bibliotheca Arnamagnæana
https://timarit.is/publication/1655

Link to this issue:

Link to this page:

Link to this article:

Please do not link directly to images or PDFs on Timarit.is as such URLs may change without warning. Please use the URLs provided above for linking to the website.