Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Qupperneq 43
9
morem fuisse, inde a primordio terræ habitatæ, ut seniores res in
patria olim et imprimis Norvegia gestas junioribus enarrarent et tan-
qvam per manus traderent.
Præterea ne rerum laudabilium memoria interiret, nihil unqvam
in Norvegia aut Islandia memorabile gestum est, qvin poétæ carmini- s
bus suis decantarent. Qvos utpote Regibus valde familiares, et
poemata sua ante mensas regias in publico magnatum heroumqve
consessu recitare solitos verisimile est, nihil rerum gestarum veritati
detrahere, nihil etiam addere fuisse ausos; sed omnia, prout gesta
fuerant, rite persecutos. Tum qvia plerumqve ipsi rebus gerendis IO
intererant, tum qvia mendacia et fabulas, ubi historicorum partibus
fungebantur, Regi in os occinere profecto erubuerunt. Ejusmodi
autem rythmi canam redolentes antiqvitatem nobis adhuc in manibus
versantur. Qvorum intelligentiam nobis, qvi lingvæ majoribus nostris
usurpatæ idiomate integro illibatoqve soli utimur, præ nationibus I5
cæteris vendicamus. Qva de re hactenus satis.
Verum qvo demum seculo religionem Christianam Islandi
susceperint, etiam apud Dn. Arngrimum legere licet Crymog. Lib. i.
cap. i o. Et commentarii ejusdem de Islandia parte secunda Sect. i.
Factum id est non primo statim conatu; sed ea res plusqvam 20 annis 2Q
a multis multo labore tentata sero successit.
Venerat namqve hue Anno 984 episcopus qvidam Fridericus
natione Germanus, una eum Islando qvodam Thorvaldo Conradi
filio, sacro baptismate in Germania ante abluto, qvi in convertenda
ad fidem Christianam gente nostra operas conjunxerunt. Verum hi 2S
apud rebellem populum aut nihil aut parum in hoc negocio
obtinuerunt. Hos seqvutus est Anno 997 Thangbrandus, vir natione,
ut opinor, Norvegus et officio sacerdos aulicus: eodem consilio a
Rege Norvegiæ laudatissimo Olao Triggonis f(ilio) missus. Sed et
hic paulo plus prioribus illis effeeit. Piures conseqventer Norvegus 3o
ille Rex ejusdem rei gratia ad Islandos ablegavit. Qvorum industriå
et divino imprimis spiritu movente et illuminante factum est, ut
idolorum cultu in publico incolarum conventu publice damnato in
religionem et fidem Christianam juraretur Anno 1000. Neqve dein-
ceps Christianæ fidei lumen apud nos extinetum est. Verum enim 35
vero postqvam serenum Evangelii jubar Germaniam et Daniam Divi
Lutheri ministerio illustravit, etiam apud nos lux refulsit illibatæ in
Christum fidei; rejectis, qvæ in cæco papatu viguerunt, superstitioni-