Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Side 45
II
prædones extraneos prohibuit et etiamnum prohibet. Et nobis interea
de victu et amictu, qvantum ad sustentandam hane vitam satis est,
abunde prospicit.
Altitudo montium nostrorum tanta est, ut sint qvi ultra primam
aeris regionem sese extendere credantur, perpetuå nive in summis s
cacuminibus obtecti.
8. Qvod ad fontem illum attinet, qvi fervore undarum ebul-
lientium fumantiumqve omnia exurat et qvæcunqve immissa in
saxum convertat, manente priore forma: mihi certe, qvi id genus
apud nos singularia et miranda sæpiuscule et ipse perserutari et ab IO
aliis expiscari conatus sum, ejusmodi fons nusqvam in patria
cognitus est. Qvamobrem ne hane qvidem relationem veritati litare
existimo.
Interim tamen est fons qvidam fervens in australi Islandia propé
villam nomine Haukadal, circa qvem, ut vetus fert opinio, res t5
qvælibet reposita in lapidem converti dicitur. Mea vero, qvi
experientiam hujus rei jam dudum habeo, sententia est: nullas res
isti fonti immissas vel appositas lapidescere; sed, si ita dicere liceat,
sulphurescere potius et sulphureis humoribus continué exhalantibus
qvasi concrescere: idqve non subito, sed multo temporis spacio,
manente rei cujusqve natura et substantiå; non secus ac dentes
rubiginem ex viscosis humoribus contractam qvam proximé fieri
potest sui similem efficiunt. Cujus rei exemplum in tribus diversis
rebus scilicet petra, panno et gramine, iisqve omnibus humore sul-
phureo, ut mihi videtur, inerassato ad fontem illum obductis trans- 25
mitto: ut ipse oculari demonstratione edoctus judex existas, utra
sententia, illorumne1 an mea, veritati sit proximior. Plurimæ etiam
hic locorum reperiuntur thermæ seu fontes temperaté calidi, et
nonnulli etiam ardentes: qvi sive in locis, in qvibus generantur, sive
in venis terræ, qvas perlabuntur, tam vehementem ab incenso ibidem 30
sulphure concipiunt ardorem, ut ebullientis aqvæ instar exæstuent:
et modo ingenti eruptione intumescant atqve adeo aqvas ferventes
in altum evomant, a qvibus circumqvaqve decidentibus periculum
est iis, qvi minus cauti accedunt; modo resorptis undis in imo resi-
1 illorum ne cod.