Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Page 45

Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Page 45
II prædones extraneos prohibuit et etiamnum prohibet. Et nobis interea de victu et amictu, qvantum ad sustentandam hane vitam satis est, abunde prospicit. Altitudo montium nostrorum tanta est, ut sint qvi ultra primam aeris regionem sese extendere credantur, perpetuå nive in summis s cacuminibus obtecti. 8. Qvod ad fontem illum attinet, qvi fervore undarum ebul- lientium fumantiumqve omnia exurat et qvæcunqve immissa in saxum convertat, manente priore forma: mihi certe, qvi id genus apud nos singularia et miranda sæpiuscule et ipse perserutari et ab IO aliis expiscari conatus sum, ejusmodi fons nusqvam in patria cognitus est. Qvamobrem ne hane qvidem relationem veritati litare existimo. Interim tamen est fons qvidam fervens in australi Islandia propé villam nomine Haukadal, circa qvem, ut vetus fert opinio, res t5 qvælibet reposita in lapidem converti dicitur. Mea vero, qvi experientiam hujus rei jam dudum habeo, sententia est: nullas res isti fonti immissas vel appositas lapidescere; sed, si ita dicere liceat, sulphurescere potius et sulphureis humoribus continué exhalantibus qvasi concrescere: idqve non subito, sed multo temporis spacio, manente rei cujusqve natura et substantiå; non secus ac dentes rubiginem ex viscosis humoribus contractam qvam proximé fieri potest sui similem efficiunt. Cujus rei exemplum in tribus diversis rebus scilicet petra, panno et gramine, iisqve omnibus humore sul- phureo, ut mihi videtur, inerassato ad fontem illum obductis trans- 25 mitto: ut ipse oculari demonstratione edoctus judex existas, utra sententia, illorumne1 an mea, veritati sit proximior. Plurimæ etiam hic locorum reperiuntur thermæ seu fontes temperaté calidi, et nonnulli etiam ardentes: qvi sive in locis, in qvibus generantur, sive in venis terræ, qvas perlabuntur, tam vehementem ab incenso ibidem 30 sulphure concipiunt ardorem, ut ebullientis aqvæ instar exæstuent: et modo ingenti eruptione intumescant atqve adeo aqvas ferventes in altum evomant, a qvibus circumqvaqve decidentibus periculum est iis, qvi minus cauti accedunt; modo resorptis undis in imo resi- 1 illorum ne cod.

x

Bibliotheca Arnamagnæana

Direct Links

If you want to link to this newspaper/magazine, please use these links:

Link to this newspaper/magazine: Bibliotheca Arnamagnæana
https://timarit.is/publication/1655

Link to this issue:

Link to this page:

Link to this article:

Please do not link directly to images or PDFs on Timarit.is as such URLs may change without warning. Please use the URLs provided above for linking to the website.