Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Side 46

Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Side 46
12 dant. Credo qvod vi ventorum subterraneorum aqvæ ejiciuntur et eadem deficiente reprimuntur. Atqvi fons ille exitialis et virulentus mihi penitus ignotus et inauditus est: neqve qvicqvam sive rerum animatarum, sive inani- s matarum in hac insula venenatum inveniri puto. 9. Porro insula hæc nostra, qvam mappæ mathematicæ in Oceano Deucaledoneo sitam esse demonstrant, omnis generis piscibus tam fluvialibus qvam marinis largissimo Dei clementissimi dono cumula- tissimé ornata est: adeo ut tam munifico datori dignam retribuere ,0 gratitudinem nunqvam, dum vivimus, valeamus. Et diffiderem certe incolarum freqventiam sustentari in hac insula potuisse, nisi piscium pecorumqve abundantia frumenti defectum supplevisset. Qvare non aberrant a veritate hac in re scripteres. Tria vero insigniora piscium genera apud nos reperiuntur. Primum ,5 belluas grandiores veluti cete et balænas easqve dispari magnitudine continet. Secundum phocas1, rosmaros et id genus bestias pilosas complectitur. Tertium pisciculos minores seu vulgares constituit: ut asellos, raias, salmones etc. Cetorum species vix numerabiles, piscatoribus et nautis qvam 2G mihi notiores. Qvi (ut ab iisdem accepi) XL eorundem species in nostro mari observårant. Qvarum singularum nomina ed sunt recensitu difficiliora, qvo Romanis istæ species fuerunt ignotiores. Sed in dicto cetorum numero balenæ cujusdam constans fama apud nos circumfertur, cui nornen nostra lingva Nahualler: et describitur 25 imprimis in opere pervetusto lingva Norvegorum veteri a nostrate qvodam conscripto, cui titulus SPECULUM REGALE. Neqve absonum fidei est hoc nornen sortitum esse cetum, qvod caro ejus sit esu exitialis et virulenta: suffragante annalium nostrorum testi- monio: ejusmodi belluam aliqvando in litora nostra ejectam subitum 3o comedentibus exitium ac necem attulisse. Tradunt præterea iidem annales unicum hujus ceti oculum in superiore capitis parte ante respiraculum observatum fuisse. Et cum fervente aqva super foco magnam diei partern coqveretur, caro non minus qvam ante algida mansit, utut minutim fuit dispertita. Nornen autem håbet å voce 35 Naar2, qvæ mortern seu emortui corporis pallorem significat. Inde 1 pho: as cod. 2 Ex Naur corr. cod.

x

Bibliotheca Arnamagnæana

Direkte link

Hvis du vil linke til denne avis/magasin, skal du bruge disse links:

Link til denne avis/magasin: Bibliotheca Arnamagnæana
https://timarit.is/publication/1655

Link til dette eksemplar:

Link til denne side:

Link til denne artikel:

Venligst ikke link direkte til billeder eller PDfs på Timarit.is, da sådanne webadresser kan ændres uden advarsel. Brug venligst de angivne webadresser for at linke til sitet.