Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Qupperneq 46
12
dant. Credo qvod vi ventorum subterraneorum aqvæ ejiciuntur et
eadem deficiente reprimuntur.
Atqvi fons ille exitialis et virulentus mihi penitus ignotus et
inauditus est: neqve qvicqvam sive rerum animatarum, sive inani-
s matarum in hac insula venenatum inveniri puto.
9. Porro insula hæc nostra, qvam mappæ mathematicæ in Oceano
Deucaledoneo sitam esse demonstrant, omnis generis piscibus tam
fluvialibus qvam marinis largissimo Dei clementissimi dono cumula-
tissimé ornata est: adeo ut tam munifico datori dignam retribuere
,0 gratitudinem nunqvam, dum vivimus, valeamus. Et diffiderem certe
incolarum freqventiam sustentari in hac insula potuisse, nisi piscium
pecorumqve abundantia frumenti defectum supplevisset. Qvare non
aberrant a veritate hac in re scripteres.
Tria vero insigniora piscium genera apud nos reperiuntur. Primum
,5 belluas grandiores veluti cete et balænas easqve dispari magnitudine
continet. Secundum phocas1, rosmaros et id genus bestias pilosas
complectitur. Tertium pisciculos minores seu vulgares constituit: ut
asellos, raias, salmones etc.
Cetorum species vix numerabiles, piscatoribus et nautis qvam
2G mihi notiores. Qvi (ut ab iisdem accepi) XL eorundem species in
nostro mari observårant. Qvarum singularum nomina ed sunt
recensitu difficiliora, qvo Romanis istæ species fuerunt ignotiores.
Sed in dicto cetorum numero balenæ cujusdam constans fama apud
nos circumfertur, cui nornen nostra lingva Nahualler: et describitur
25 imprimis in opere pervetusto lingva Norvegorum veteri a nostrate
qvodam conscripto, cui titulus SPECULUM REGALE. Neqve
absonum fidei est hoc nornen sortitum esse cetum, qvod caro ejus
sit esu exitialis et virulenta: suffragante annalium nostrorum testi-
monio: ejusmodi belluam aliqvando in litora nostra ejectam subitum
3o comedentibus exitium ac necem attulisse. Tradunt præterea iidem
annales unicum hujus ceti oculum in superiore capitis parte ante
respiraculum observatum fuisse. Et cum fervente aqva super foco
magnam diei partern coqveretur, caro non minus qvam ante algida
mansit, utut minutim fuit dispertita. Nornen autem håbet å voce
35 Naar2, qvæ mortern seu emortui corporis pallorem significat. Inde
1 pho: as cod. 2 Ex Naur corr. cod.