Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Side 50
alii se sustentabant. Nunc earum usus in raercium mutationibus
apud nos desiit.
12a- De glacie Grøndlandica multa a scriptoribus falsa et er-
ronea afferuntur. Primum enim qvod circum Islandiam per octo
menses fluctuare dicitur; id vero non sine restrictione temporumqve
distinctione asserendum erat. Longissimis enim temporum intervallis
illa glacies littora nostra attingit. Nempé nunc adversis tempestatibus
impedita litore prohibetur, nunc secundis provecta appellitur. Et
hodie XIV anni sunt, ex qvo litori nostro astricta est. Tum sicubi
interdum affigitur, ultra menstruum spacium raro permanet, qvin
vi ventorum a meridie spirantium dispulsa rursus in altum evehatur.
Deniqve ne micam qvidem veritatis håbet Islandos glaciei marinæ
animas suorum includere. Qvanqvam enim non diffitemur glaciem
hane, eum fluctibus alluitur, sæpenumero grandes sonitus et fragores
referre, tamen in istis fragoribus nihil novi aut mirandi qværimus:
eum causa horum sonituum oculis omnium exposita sit, nempé
frustellorum acris collisio. Adde qvod etsi interdum ejulatum qven-
dam personet, tamen compertum habeamus ejusmodi ululatum non
ab animabus defunetorum hominum, qvarum vox, eum corporibus
jam exutæ sunt, auribus mortalium neqvaqvam percipi potest, sed
a vitulis marinis glaciei passim ineubantibus edi. Qvos maritimi
incolæ fustibus ac ferramentis armati captum eunt. Vide Dn. Amg.
comm. part. i. sect. 9. et alibi.
13. Domuum nostrarum modum et structuram satis accuraté
describit delineatqve Dn. Arng. comm. part. 2. sect. 2, ut nihil
habeam, qvod ex meo addam, præter assensum, ut, si duorum potius
qvam unius testimonium receptum fuerit, silentio meo nulla fiat
veritati injuria.
14. Hæc monasteriorum ad Diæcesin Holensem in boreali Is-
landia pertinentium nomina depravata sunt. Dicendum enim
bingeyre, cujus initialis litera nostræ lingvæ propria non prorsus
TH, sed aliqvid crassius sonat qvasi TZH, lingva inter dentes eum
spiritu qvodam et aperto ore exporreetå. Item Reinestadur, Mødru-
veller, et Mukajiuera. Nominum vero rationes hic accensere nimis
longum foret.