Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Page 50

Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Page 50
alii se sustentabant. Nunc earum usus in raercium mutationibus apud nos desiit. 12a- De glacie Grøndlandica multa a scriptoribus falsa et er- ronea afferuntur. Primum enim qvod circum Islandiam per octo menses fluctuare dicitur; id vero non sine restrictione temporumqve distinctione asserendum erat. Longissimis enim temporum intervallis illa glacies littora nostra attingit. Nempé nunc adversis tempestatibus impedita litore prohibetur, nunc secundis provecta appellitur. Et hodie XIV anni sunt, ex qvo litori nostro astricta est. Tum sicubi interdum affigitur, ultra menstruum spacium raro permanet, qvin vi ventorum a meridie spirantium dispulsa rursus in altum evehatur. Deniqve ne micam qvidem veritatis håbet Islandos glaciei marinæ animas suorum includere. Qvanqvam enim non diffitemur glaciem hane, eum fluctibus alluitur, sæpenumero grandes sonitus et fragores referre, tamen in istis fragoribus nihil novi aut mirandi qværimus: eum causa horum sonituum oculis omnium exposita sit, nempé frustellorum acris collisio. Adde qvod etsi interdum ejulatum qven- dam personet, tamen compertum habeamus ejusmodi ululatum non ab animabus defunetorum hominum, qvarum vox, eum corporibus jam exutæ sunt, auribus mortalium neqvaqvam percipi potest, sed a vitulis marinis glaciei passim ineubantibus edi. Qvos maritimi incolæ fustibus ac ferramentis armati captum eunt. Vide Dn. Amg. comm. part. i. sect. 9. et alibi. 13. Domuum nostrarum modum et structuram satis accuraté describit delineatqve Dn. Arng. comm. part. 2. sect. 2, ut nihil habeam, qvod ex meo addam, præter assensum, ut, si duorum potius qvam unius testimonium receptum fuerit, silentio meo nulla fiat veritati injuria. 14. Hæc monasteriorum ad Diæcesin Holensem in boreali Is- landia pertinentium nomina depravata sunt. Dicendum enim bingeyre, cujus initialis litera nostræ lingvæ propria non prorsus TH, sed aliqvid crassius sonat qvasi TZH, lingva inter dentes eum spiritu qvodam et aperto ore exporreetå. Item Reinestadur, Mødru- veller, et Mukajiuera. Nominum vero rationes hic accensere nimis longum foret.

x

Bibliotheca Arnamagnæana

Direct Links

If you want to link to this newspaper/magazine, please use these links:

Link to this newspaper/magazine: Bibliotheca Arnamagnæana
https://timarit.is/publication/1655

Link to this issue:

Link to this page:

Link to this article:

Please do not link directly to images or PDFs on Timarit.is as such URLs may change without warning. Please use the URLs provided above for linking to the website.