Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Side 52
durante adhuc ethnicismo, in hac provincia Hialtadal sumptuosis-
simum a fratribus duobus agitatum fuisse, invitatis mille ducentis
convivis. Cujusmodi exempla plura, si qværuntur, facile dari possunt.
Sed hoc unum ad confutanda scriptorum commenta sufficiet. Interim
largimur potum nativum, id est serum lactis expressum, ubi acorem
ex vetustate contraxit, idqve aqva dilutum, in qvotidiano usu fuisse:
uti etiam hodie est qvam plurimis, exceptis ditioribus, qvi et cerevisia
Lubecensi et Danica, atqve etiam liqvoribus cerealibus domi suæ
confectis ad sitim restingvendam pro lubitu et facultatibus utuntur.
Qvondam liberé cum his et aliis nationibus merces mutaverunt
nostrates, nunc societas Danica monopolium apud nos obtinet; non
multum cum nostro commodo: cæteroqvin alia omnia vera sunt.
Ubi piscatura in hac insula maxime viget, nempe versus Austrum
et occidentem et nonnihil etiam orientem, verum eqvidem est strues
ex pisce insolato qvondam erectas fuisse, qvæ domos nostras, plerum-
qve unius contignationis, altitudine æqvavére. Et tam largiter divina
hac benedictione terra nostra affecta est, ut non immerito historiis
et monumentis deprædicetur. Sed in boreali insulæ tractu hæc pisca-
tura mediocris est, incolis qvidem sufficiens, sed non tanta, ut ab
extraneis mercatoribus exportari possit, in cujus locum pecorum
pecudumqve abundantia, ut et lanæ, butyri et aliarum id genus
mercium, divinitus substituta est.
De butyro, qvæ dicuntur, recté se habent. Tanta enim ejus apud
ditiores nostratium copia est, ut modo in strues, modo in arcas co-
acervetur. Passim etiam acidum et sine sale congeritur. Vulgi enim
opinio est, butyro acido vires corporeas comparari et ali majores
qvam salso. Id qvod ipsi experientiæ non contrarium puto. Qvidam
de plebe homines pisce butyro1 illito, qvidam lacte varie præparato
aut continué, aut per vices victitant. Sed qvi locupletiores sunt ferculis
ex omnigenis pisciculis, camibusqve tum bubulis, tum ovillis juxta
ac dapibus lactariis utuntur.
Hæc itaqve sunt, qvæ ad Generositatem tuam, vir nobilissime,
rescribenda censui. Qvod si ad qvædam minus exqvisite responsum
videtur, occupationibus meis velim imputetur; qvibus etsi semper
majorem in modum gravor, tamen æstivis temporibus maxime obruor,
cum nundinæ nostræ aliis, qvæ ex officio agenda sunt, superveniunt.
1 bytyro cod.