Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Page 52

Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Page 52
durante adhuc ethnicismo, in hac provincia Hialtadal sumptuosis- simum a fratribus duobus agitatum fuisse, invitatis mille ducentis convivis. Cujusmodi exempla plura, si qværuntur, facile dari possunt. Sed hoc unum ad confutanda scriptorum commenta sufficiet. Interim largimur potum nativum, id est serum lactis expressum, ubi acorem ex vetustate contraxit, idqve aqva dilutum, in qvotidiano usu fuisse: uti etiam hodie est qvam plurimis, exceptis ditioribus, qvi et cerevisia Lubecensi et Danica, atqve etiam liqvoribus cerealibus domi suæ confectis ad sitim restingvendam pro lubitu et facultatibus utuntur. Qvondam liberé cum his et aliis nationibus merces mutaverunt nostrates, nunc societas Danica monopolium apud nos obtinet; non multum cum nostro commodo: cæteroqvin alia omnia vera sunt. Ubi piscatura in hac insula maxime viget, nempe versus Austrum et occidentem et nonnihil etiam orientem, verum eqvidem est strues ex pisce insolato qvondam erectas fuisse, qvæ domos nostras, plerum- qve unius contignationis, altitudine æqvavére. Et tam largiter divina hac benedictione terra nostra affecta est, ut non immerito historiis et monumentis deprædicetur. Sed in boreali insulæ tractu hæc pisca- tura mediocris est, incolis qvidem sufficiens, sed non tanta, ut ab extraneis mercatoribus exportari possit, in cujus locum pecorum pecudumqve abundantia, ut et lanæ, butyri et aliarum id genus mercium, divinitus substituta est. De butyro, qvæ dicuntur, recté se habent. Tanta enim ejus apud ditiores nostratium copia est, ut modo in strues, modo in arcas co- acervetur. Passim etiam acidum et sine sale congeritur. Vulgi enim opinio est, butyro acido vires corporeas comparari et ali majores qvam salso. Id qvod ipsi experientiæ non contrarium puto. Qvidam de plebe homines pisce butyro1 illito, qvidam lacte varie præparato aut continué, aut per vices victitant. Sed qvi locupletiores sunt ferculis ex omnigenis pisciculis, camibusqve tum bubulis, tum ovillis juxta ac dapibus lactariis utuntur. Hæc itaqve sunt, qvæ ad Generositatem tuam, vir nobilissime, rescribenda censui. Qvod si ad qvædam minus exqvisite responsum videtur, occupationibus meis velim imputetur; qvibus etsi semper majorem in modum gravor, tamen æstivis temporibus maxime obruor, cum nundinæ nostræ aliis, qvæ ex officio agenda sunt, superveniunt. 1 bytyro cod.

x

Bibliotheca Arnamagnæana

Direct Links

If you want to link to this newspaper/magazine, please use these links:

Link to this newspaper/magazine: Bibliotheca Arnamagnæana
https://timarit.is/publication/1655

Link to this issue:

Link to this page:

Link to this article:

Please do not link directly to images or PDFs on Timarit.is as such URLs may change without warning. Please use the URLs provided above for linking to the website.