Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Side 60

Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Side 60
26 et occidentali comuti mutilos numero vel æqvant vel superant. Falsum etiam, qvod canes omnes albos hic scriptitant, cum sint rarissimi. Sed qvia rari, idcirco maximé nautis expetiti, et auctoribus forte soli visi, ut solent rarissima qvæqve clarissima existimari. Porro, qvam 5 cæteris incolarum caninus amor incessit, non dicam. Illud saltem certius qvam vellem fateri cogor neminem fere de vulgo, né mendica- bulum qvidem [cujus generis impunita hic licentia (de veris pauperi- bus non qveror) grassatur] conspici, nisi cane comitatum. Qvare præstent hoc elogium illi ipsi, qvi canum sunt amatores et socii: IO publica res non debet illos mores luere. Falcones albos hic piures inveniri ostenderunt accipitrarii. Corvum hactenus album nullum vidi. Credo qvod est rara avis in terris, nigroqve simillima cycno. Nigri autem, qvorum ingens hic proventus est, agnellis teneris j5 insidiantur, non albi, qvi vel nulli sunt, vel prodigiosi existimantur, At porcellis qvi possint ? si, ut scripserunt hi, pecuariæ rei hic præter oves, boves et eqvos nihil erat. Ursi in Islandia non nascuntur, sed glacie transmarinå advecti aliqvando subsistunt, albi qvidem illi, verum non Islandicis feris 20 adnumerandi. Raro etiam visuntur atqve pauci. Lepores nihilomagis Islandia nutrit qvam ursos Libya. Pygargos aqvilas hic omnes fere conspici non ibit inficias, qvi apparentes freqventiå sic satis magnå oculis perlustravit. Siqvidem Pygargus Plin. lib. i o. cap. 3 describitur albicante cauda, non illå qvidem universå, sed extremå. Nec minus 25 hoc genus avitii teneris agnellis infestum qvam corvorum: rapto victitat, nec nunqvam viatoribus inimicum imminet, tantå virium in aduncis ungvibus fiduciå, ut ne hominem eqvo vehentem extime- scat. Sed masculinus præsertim hujus volucris sexus plumas caudæ censetur albere; foeminis candor is minor. 30 Silvis præterqvam betulaceis destituimur et salignis: nec has qvidem nisi maligne tellus velut novercans educat. Sambucum vix novimus. Qvæcunqve vero in hoc censu ostendit verius natura qvam exhibet, humilia sunt et rudia, ac fere immatura denascuntur, vigore soli qvotannis deficiente, qvem et morbi plusqvam decretorii paulatim 35 elidunt, et publicæ calamitates arenarum atqve eluviorum cor- 13 cycno] cygno 1850. Versus est Juvenalis, Sat. VI 165. 26 nunqvam] unqvam 161, 1850. 29 minor] miror 161. 35 calamitates] sic gi3, 1850; calammi- 16.

x

Bibliotheca Arnamagnæana

Direkte link

Hvis du vil linke til denne avis/magasin, skal du bruge disse links:

Link til denne avis/magasin: Bibliotheca Arnamagnæana
https://timarit.is/publication/1655

Link til dette eksemplar:

Link til denne side:

Link til denne artikel:

Venligst ikke link direkte til billeder eller PDfs på Timarit.is, da sådanne webadresser kan ændres uden advarsel. Brug venligst de angivne webadresser for at linke til sitet.