Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Qupperneq 60
26
et occidentali comuti mutilos numero vel æqvant vel superant. Falsum
etiam, qvod canes omnes albos hic scriptitant, cum sint rarissimi.
Sed qvia rari, idcirco maximé nautis expetiti, et auctoribus forte soli
visi, ut solent rarissima qvæqve clarissima existimari. Porro, qvam
5 cæteris incolarum caninus amor incessit, non dicam. Illud saltem
certius qvam vellem fateri cogor neminem fere de vulgo, né mendica-
bulum qvidem [cujus generis impunita hic licentia (de veris pauperi-
bus non qveror) grassatur] conspici, nisi cane comitatum. Qvare
præstent hoc elogium illi ipsi, qvi canum sunt amatores et socii:
IO publica res non debet illos mores luere. Falcones albos hic piures
inveniri ostenderunt accipitrarii. Corvum hactenus album nullum
vidi. Credo qvod est
rara avis in terris, nigroqve simillima cycno.
Nigri autem, qvorum ingens hic proventus est, agnellis teneris
j5 insidiantur, non albi, qvi vel nulli sunt, vel prodigiosi existimantur,
At porcellis qvi possint ? si, ut scripserunt hi, pecuariæ rei hic præter
oves, boves et eqvos nihil erat.
Ursi in Islandia non nascuntur, sed glacie transmarinå advecti
aliqvando subsistunt, albi qvidem illi, verum non Islandicis feris
20 adnumerandi. Raro etiam visuntur atqve pauci. Lepores nihilomagis
Islandia nutrit qvam ursos Libya. Pygargos aqvilas hic omnes fere
conspici non ibit inficias, qvi apparentes freqventiå sic satis magnå
oculis perlustravit. Siqvidem Pygargus Plin. lib. i o. cap. 3 describitur
albicante cauda, non illå qvidem universå, sed extremå. Nec minus
25 hoc genus avitii teneris agnellis infestum qvam corvorum: rapto
victitat, nec nunqvam viatoribus inimicum imminet, tantå virium
in aduncis ungvibus fiduciå, ut ne hominem eqvo vehentem extime-
scat. Sed masculinus præsertim hujus volucris sexus plumas caudæ
censetur albere; foeminis candor is minor.
30 Silvis præterqvam betulaceis destituimur et salignis: nec has
qvidem nisi maligne tellus velut novercans educat. Sambucum vix
novimus. Qvæcunqve vero in hoc censu ostendit verius natura qvam
exhibet, humilia sunt et rudia, ac fere immatura denascuntur, vigore
soli qvotannis deficiente, qvem et morbi plusqvam decretorii paulatim
35 elidunt, et publicæ calamitates arenarum atqve eluviorum cor-
13 cycno] cygno 1850. Versus est Juvenalis, Sat. VI 165. 26 nunqvam]
unqvam 161, 1850. 29 minor] miror 161. 35 calamitates] sic gi3, 1850;
calammi- 16.