Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Side 64

Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Side 64
3« pertum est piscium hunc proventum accedere turmatim ab adulto Februario usqve ad Calendas Majas, novas accessiones marinis æsti- bus præcipitantibus, qvi novam plenamqve lunam seqvuntur. Hine paulatim ad Africum et occasum piscium vis deflectit atqve occiduis 5 insulæ partibus advenit, relictis australibus usqve ad Calendas Iulias. Inde Aqvilonem versus Boreamqve se recipiens Augustum et Sep- tembrem littorum istorum accolas copiå sui beat, qvandoqve ad De- cembrem usqve. Tum vero pelagus repetit, donec repetita circulatione jussum divinæ providentiæ, ductum autem lunæ solisqve, ut videtur, io seqvitur. Porro, qvorum usus major est, hi sunt. Asellus uterqve, canis, ut volunt, marinus, passer et raja, qvemqve galeum esse arbitrantur, nos Hakal appellamus, cujus jecinore lentis ignibus eliqvato dolia seriasqve mercatorum occidentales, boreales, et orien- tales complent: nam austrinis nobis nihil fere præter asellum suppetit. is Jam phocarum gens varia Islandiam nostram magnå uspiam fre- qventia circumnat, præter adventitium genus Groenlandicum, ut censent, qvod, explicantibus hibernis mensibus, borealibus terræ parti- bus propinqvat, cujus discrimen a domesticis phocis hoc est, qvod Grønlandicum supinum nat, alvo sursum versa, nostrum autem pro- 2° num. Utriusqve generis pingvedinem subtercutaneam ignibus eli- qvatam appetunt mercatores parandis coriis aptissimam; verum galei illa altera primas semper obtinet; hæc in secundis est. Cetacea natio hic impuné fere oberrat, qvoniam venabulis, usu et arte destituimur, nec animi satis est é scaphis belluas ingentes adoriendi. Hujus generis 2s formas atqve species qvotcunqve innotuerunt, mitto nunc, vir nobilis- sime, tuæ humanitati, rudi manu in membraria depictas; qvem nobis animum humanissimå epistolå misså addidisti, atqve eådem in optimam spem erexisti benigne hane audaciam acceptum iri. Qvod si tanti facis has nugas, ut inspicere non dedigneris et animo faveas 30 conatui placendi tibi, abundé nobis est. Notas autem iconibus sub- jectas et adscriptas ita potissimum in usum convertes, si per studiosum aliqvem Islandum cures primum iconas alphabetico signo distingvi, tum notas in lingvam qvam voles transferri, additis iisdem signis notarum singulis, qvæ cuiqve iconi conveniunt. Qvare hunc loeum 35 tabula explicata meam vicem supplebit. Videlicet omnia, qvæcunqve 8 Tum] Tune 1850. singularis 16, 1850. 12 jecinore] -i- 1850 (vac.). 34 singulis] sic 913;

x

Bibliotheca Arnamagnæana

Direkte link

Hvis du vil linke til denne avis/magasin, skal du bruge disse links:

Link til denne avis/magasin: Bibliotheca Arnamagnæana
https://timarit.is/publication/1655

Link til dette eksemplar:

Link til denne side:

Link til denne artikel:

Venligst ikke link direkte til billeder eller PDfs på Timarit.is, da sådanne webadresser kan ændres uden advarsel. Brug venligst de angivne webadresser for at linke til sitet.