Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1943, Page 64
3«
pertum est piscium hunc proventum accedere turmatim ab adulto
Februario usqve ad Calendas Majas, novas accessiones marinis æsti-
bus præcipitantibus, qvi novam plenamqve lunam seqvuntur. Hine
paulatim ad Africum et occasum piscium vis deflectit atqve occiduis
5 insulæ partibus advenit, relictis australibus usqve ad Calendas Iulias.
Inde Aqvilonem versus Boreamqve se recipiens Augustum et Sep-
tembrem littorum istorum accolas copiå sui beat, qvandoqve ad De-
cembrem usqve. Tum vero pelagus repetit, donec repetita circulatione
jussum divinæ providentiæ, ductum autem lunæ solisqve, ut videtur,
io seqvitur. Porro, qvorum usus major est, hi sunt. Asellus uterqve,
canis, ut volunt, marinus, passer et raja, qvemqve galeum esse
arbitrantur, nos Hakal appellamus, cujus jecinore lentis ignibus
eliqvato dolia seriasqve mercatorum occidentales, boreales, et orien-
tales complent: nam austrinis nobis nihil fere præter asellum suppetit.
is Jam phocarum gens varia Islandiam nostram magnå uspiam fre-
qventia circumnat, præter adventitium genus Groenlandicum, ut
censent, qvod, explicantibus hibernis mensibus, borealibus terræ parti-
bus propinqvat, cujus discrimen a domesticis phocis hoc est, qvod
Grønlandicum supinum nat, alvo sursum versa, nostrum autem pro-
2° num. Utriusqve generis pingvedinem subtercutaneam ignibus eli-
qvatam appetunt mercatores parandis coriis aptissimam; verum galei
illa altera primas semper obtinet; hæc in secundis est. Cetacea natio
hic impuné fere oberrat, qvoniam venabulis, usu et arte destituimur,
nec animi satis est é scaphis belluas ingentes adoriendi. Hujus generis
2s formas atqve species qvotcunqve innotuerunt, mitto nunc, vir nobilis-
sime, tuæ humanitati, rudi manu in membraria depictas; qvem nobis
animum humanissimå epistolå misså addidisti, atqve eådem in
optimam spem erexisti benigne hane audaciam acceptum iri. Qvod
si tanti facis has nugas, ut inspicere non dedigneris et animo faveas
30 conatui placendi tibi, abundé nobis est. Notas autem iconibus sub-
jectas et adscriptas ita potissimum in usum convertes, si per studiosum
aliqvem Islandum cures primum iconas alphabetico signo distingvi,
tum notas in lingvam qvam voles transferri, additis iisdem signis
notarum singulis, qvæ cuiqve iconi conveniunt. Qvare hunc loeum
35 tabula explicata meam vicem supplebit. Videlicet omnia, qvæcunqve
8 Tum] Tune 1850.
singularis 16, 1850.
12 jecinore] -i- 1850 (vac.).
34 singulis] sic 913;