Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Blaðsíða 47
Arngrimur Jånsson
5
collaudatorum forem, si qvid tamen collaudationis å canis meis et
animo malis publicis et privatis pene extincto expectari poterat:
Qvod in Fastis mei fiat mentio indignissimus omnino eram, interim
eorum, qvæ ex Crymogæa allegare Dn. D. est dignatus, constans ego
testis. De cippis et eorum delineatione vix tanti est ut postuletur,
neqve id in totius insulæ trepidatione ob piratarum immanissimorum
pericula præstari potest: Crede mihi D. Wormi, umbra est, imo
fumus, qvod haberi å nostratibus potest de Runicis præ illis qvæ
video in Fastis, præclare — Annalibus eruta priscis. Qvod si omnino
cipporum inscriptiones postulentur, peragratione et itineribus opus
est, ac tum tamen omnia erunt obsoleta nec literarum ductus satis
conspicui. Nam in durissimo saxo, qvod Blaagriot eller Blaagryte
vocamus, excisa sunt ista epitaphia, adeo rara, ut vix 4 aut 5 in
boreali Islandia numerem. Et cum jussu Magnif. Dn. Cancellarii
inscriptiones postulo, negant se legere posse; atqve id de cippis.
Accolarum vero de iisdem relatio nihili est. — Venio ad literam A,
qvam per y expressit Crymogæa, nec aliud investigare possum, qvum
tamen vestratibus eadem sit R. Hic qvia postulat atqve injungit
candor tuus, dicam qvod sentio, conferendi gratia. Vobiscum autem
facit, qvod in qvendam nostratium inciderim, qvi diceret Islandos
dictos, eo qvod literam yr valde acuerent, et tamen R intelligendum
venit. Hæ vero literæ et figurå et sono multum dissident, y et R.
Valde probabilis est conjectura å Dn. D. subjuncta, de qva tamen
non est conferendi ut apud me nulla scientia ita nec otium. Significa-
tionem literæ A vel yr qvod attinet, sic habent nostratium annota-
tiones, siqvidem in hæc me mysteria detruditis:-----------yr (i.e. y)
er bendur bogie / Bardaga gagn / oc fyfvu flyter. — h.e. yr est
Bendur i.e. tetensus, Bogie i.e. arcus; Bardaga i.e. militiæ, gagn
i.e. commoditas; fyfvu i.e. teli flyter vel fleiter / id est delator vel
festinator. — Triplex est nominis expositio, eodem tamen recidens,
et sic reliqvarum Runicarum, qvas expositiones vocant Jjrydeylur,
qvasi triplices expositiones, å verbo eg j)ri-(tre) deile, i.e. partior
— ut in lingva Dan. Atqve iam dixisse videor significationem literæ
A vel A, h.e. yr. Et nisi statuerem etiam reliqvarum literarum trico-
tomas expositiones Qirydeilur) plus satis notas, reliqva adjungerem;
hæc ad vestrum postulatum de yr litera. Hæc tantum pro temporis
angustia et negociorum turbå et turbine, in qvibus est morbus epi-
demicus, ah, nimium dissitum morborum terrorem D. Wormium