Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Blaðsíða 83
Arngrtmur Jonsson
41
Chronici Norv., non tanti sunt ut notatione egeant. Ovale est illud
pag. 652, ni fallor, Siæle hvss, animæ domus: qvum sciam extare
in vemaculo Sælu hvss, id est domus beatitudinis. Beati enim sibi
videntur viatores, cum nivibus et tempestate ac frigore pressi domun-
culam talem sibi obviam habent, ubi nonnihil respirare detur. Sic 5
itaqve Sål, anima, et Sæla, beatitudo, differunt; et Sål håbet genitivo
Sålar, Sæla vero Sælu. Pag. autem 707 viginti annorum error chro-
nologicus occurrit, qvem sive interpreti sive typographo donare non
possumus. De tempore deditæ Islandiæ, sub anno 1240, ubi legitur:
dissligeste svore alle undersåtterne hannem (Kong Haagen Haagens- 10
sen) lydighed och troskab, baade aff Norrig, Orkenør, Hiæthland,
Farø och Iissland. Ubi Islandiam expunctam oportet, qvæ circa an.
1261 vix tandem dedita est. Qvod 8 vel 9 diversis locis seqq. ejusdem
Haqvini R. in vita convincitur anno 1240 minimé contigisse, sed
anno ut dictum 1261. Loca saltem annotabo, cum contextus ubiqve 15
prolixior sit. Islandiam non fuisse a. C. 1240 Norvego deditam ex
ipso Norv. Chronico evincitur pag. 735, perorante in Senatu Norveg.
Wilhelmo Cardinale et Legato Pontificio. Sed et manifestius ex pag.
seqvent. ut 744 paragrapho 1, et pag. 745 parag. 2, et pag. 752
paragr. 3, et p. 753 par. 2, et pag. 768 paragr. 2, præcipué vero 20
pag. 770, sub anno Christi 1261, et pag. 772 paragr. 1, clarissime
autem pag. 780 p. 2, sub a. C. 1261, etc.
Qvod ad Starchateri Rithmos, illi apud nos ne fando qvidem'
avditi sunt. Possem autem ex lib. 8. Saxonis aliqvid eruere, num illi
Islandiam fuisse Thulen colligere liceat. Sed eruant alii. Nec me å 25
mea sententia Saxonis Bremensem secuti opinio deturbare poterit,
etc.
SKIOLLDVNGA VIISVR
hoc est Carmina sev Rithmi de Regibus Norv., de qvibus hoc 30
loco pavcissimis.
Vox Skiølldur clypeum sonat, unde Skiolldungur, qvasi clypea-
tus; nomenclatura Regibus solis synecdochicé data et debita, qvod
hi clypeo et armis præ reliqvis pollerent. Dicti ita præcipué Daniæ
Reges, occasione qvå seqvitur. Inde ad alios etiam Reges appellatio 35,
a Rithmistis extendi coepit. Sic enim est in vernaculo libello, nempe
de inventione poética, Edda dicto, avtore Semundo Froda, i. e.