Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Blaðsíða 48
s
10
15
20
25
30
35
6
Ole Worm
inclamans. Ultimum D. Wormii postulatum de Ramm-Runis tale
est ut ei vix unqvam satisfacturum me sperem. De illo enim ego
ut cæcus de colore. Ac licet sint omnino etiam hic magiæ suspecti
nunqvam mihi aut aliis sua mysteria pandent. Ego interim puto
veteres magos literatura aliqva, ac in primis vulgari, usos, sed virgulis
et punctis corruptå, qva ipsis illusit diabolus, tanqvam alicuius pon-
deris, cum se ipsi antea dedissent. Qva ratione Paracelsi medicina
carachterum insolitis notis constet, meum non est judicare. Runicas
de origine literas nihil magicum habuisse potiss. persuadeor. Depra-
vatæ au tem nunc sunt ulterius primæ, sed supersti tiosé. Unde Ramm-
Rvner h.e. fortiores Runicæ dictæ videntur. Nam Rammur i.e.
validus vel fortis ac robustus. Sic apud nos vocatur vir famosus,
Fimmbogie hinn Ramme. Item dicimus Rammur ad afle, — i.e.
pollens viribus: Ramm-Runer i.e. magia validioribus Runicis exer-
cita, per metonym(iam) effecti. Si qvid vero, clariss. Wormi, expi-
scari possim per alios (mihi enim minus se credunt) ejusdem erit
seq. anno indicium. Interim litera A, sic in literis tuis delineata,
in Crymogæa sic A (qvod idem esse statuo), nornen yr sortita, no-
stratibus y denotat, ut est in Crymogæa. Reqvisivi ego ad hue apud
unum et alterum alphabetum Runicum sed eodem res recidit. Vobis
autem literam hane R exprimere scribit Dn. D., et sane ipso stridore
nominis facile in vestram descenderem sententiam, nisi obstaret in
primis, qvod literam err (R) vix aliå figurå qvam R Fasti exprimant,
et tam vestrum qvam nostrum alphabetum Runicum. Obstat etiam,
qvod cum A vestram agnoscatis, interim in alphab. Runico Fast.
lib. III cp. II non extet: ut neqve altera — Plastur i.e. P, pro hac
enim stunginn biarkan, pro illa R (ut y denotat) stunginn fie, sub-
stitu(u)ntur. Sed video exceptionem, in titulo capitis, de titulis Runicis,
qvibus exaurati hi Fasti: fortassis igitur alibi habeatis literam A, cum
vestram ut dixi agnoscatis et R notare statuatis, ex monumentis. —
Jam vero Fastorum pag. 118 in Octobri Remigius scribitur per A.
Ergo A non R, sed M notaret: sed id facile ad erratum typographi
refero, pro Y A substituentis, inverso typo Y A per ineuriam.
Scripsi ad Magnif. D. Cancellarium de meo aliqvo commodo,
data jam occasione; juva, mi Doet. Wormi, ut aliqvali otio literario
frui detur. Tanto ego facilius et libentius cum Dn. Doctore de rebus
antiqvis conferre potero: In primis hoc consulo ut aut Princeps aut
Dn. Cancellarius serio injungat præfeeto insulæ, uti volumen vetu-
«