Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Blaðsíða 150
io8
Ole Worm
et præ singulis capitibus argumenti summam enumerare, more sum-
morum virorum, qvo statim conspiciat Lector, qvid per singula
capita sperare debeat. Unum est, qvod addi non posse doleo, nimi-
rum qvod res nostras cum gentibus eruditis conferre satis neqveo,
Græcis dico et Romanis, partim inscitia rerum rituumqve illarum
nationum, partim inopia temporis et librorum, qvod tamen scis
qvam sordeat eruditis, præsertim illis, qvi nostra omnia condemna-
bunt vanitatis, nisi illo sale condita. Qvocirca si ipsum Saxonem
unqvam attingere ausim, non ausim tamen sine idgenus intrito.
Multo etiam minus, si qvod meditor opus de prisco septentrionis
dogmate in manus summam. Ad qvod exomandum præter antiqvos
ritus Græciæ Latiiqve adeundi sunt Philosophi omnis generis, Pla-
tonici in primis et Pythagoræi, nosti enim probé qvantam cum sectis
illis cognationem Theologia septentrionalis habeat, et Mythologia
præterea. Proinde tuo vir clariss. consilio auxilioqve perqvam opus
est. Consilio, ut autores idoneos istis rebus nomines, auxilio, ut sin-
gulis annis unum alterum tertium bonorum auctorum idgenus meo
ære per Christophorum Bremermannum vel alium qvemvis merca-
torem Ørbacchensem solvendum cures. Sunt vero qvos animo con-
cepi autores hi: Plato, Procli Lycii in Platonem commentaria, Plotini
Enneades, Jamblichus de mysteriis, Syriani qvod extat, Chalcidius
in Timæum, singuli qvo scripserunt idiomate, Psellus de Dæmonibus,
item Dionysii Halicamassæi antiqvitates, juvabunt etiam Philoponi
et Simplicii commentaria, Orphei vel potius Onomacriti Hymni,
Ori Apollinis Hieroglyphica, Pierii Hieroglyphica, Strabo cum notis
Casauboni, Solinus cum exercitationibus Salmasii, Gyraldi Syntag-
mata, Patres etiam Græci vel Latini, qvi contra gentes dissertarunt,
ut Origenes contra Celsum, Synesius, Lactantius, Minucius Fælix,
Cyrillus de Idololatria, Irenæus contra Hær., Meursii qvicqvid est
Græcanicæ antiqvitatis, Pignorius de servis, Magius de eqvuleo, tin-
tinnabulis, Bayfius de re vestiaria, navali etc. atqve idgenus alii.
Audio etiam præclarum opus extare in Genesin Mersennii contra
atheos. Hic tuum clariss. vir consilium judiciumqve solidiss. expeto,
atqve ita caput hoc claudo. Qvod tua dignitas de typographia addit,
in locum epistolæ alium rejicio, qvi de meis postul[a]tis erit. Subsi-
dium sibi experientiss. Dominus D. præclarum opus et [au] ro contra
existimandum de Runis iterato editurus a nobis arc[essit], haud sane
frustra, si in meis qvicqvam esset, qvo vel augere sp [artam] illam