Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Blaðsíða 218
s
10
15
20
25
30
35
I76
Ole Worrn
volentiam recogito humanissimam, retrahi neqveo; eiusdemqve vel
qvatuor vestræ peritiæ opera seu volumina typis mandata et publice
edita eo etiam translata fidem fecére nobis, qvam svaviter et facunde
de nobis sapias et dicas. Visa sunt, inqvam, mihi, et Latinæ lingvæ
ignari me pro interprete eorum (qvamvis non apposito) usi fuére.
Sane te de nostro genio et monumentis dextré sensisse vel invitus
fateberis, verum volenti non fit injuria. Qvamobrem patriæ viri
prudentiores se vestræ Reverentiæ plurimum debere semper neuti-
qvam dissimulant.
4. Qvin et in specie e natione nostra studiosos reminiscer, qvi
Academica studia hic exantlati et te pro privato præceptore vel
peculiari fautore freti fuerant, hi enim vel me silente satis profitentur
commodé, qvanta eos facilitate, comitate ae ivtpih'a sis prosecutus;
ut soli debeant tibi suam promotionem atqve profectum.
5. Tandem ut ad individva qvasi vaga descendam, fuerunt sane
qvidam unvs vel alter qui mihi tenuissimo spem frontem serenare
fecerant; vestram Reverentiam, si eius familiaritatem adipiscerer,
mihi non mediocriter profuturam. Inter qvos tanqvam ordine ætatis
primum Biornonem Skardåensem (nostis), circa Antiqvitates nostras
disertissimum, memorare potero; cujus consvetudine per juvenile
ævum freqventissime usus sum, utpote qvi penatibus nostris fuit
vicinissimus. Tum Dn. Hallgrimus Jonas, olim vester discipulus pri-
vatus, insuper qvoqve perplures. Hi enim meas lucubrationes mani-
bus versantes et plus qvam libuit mihi tribuentes actutum me per-
sæpe subornaverant, ut, qvia inqvilinis æmulis qvibusdam despectui
patebam, — horridior rusco, projecta vilior alga — ad vos trans-
fugerem, fore enim meum ingenium (qvod illi suo metiebantur) non
omnino aspemares. Et parum abfuit anno præcedenti, qvin eorum
commendatione stipatus traijcerem; — sed voluisse parum, si fata
inimica repugnant —; attestante poeta philosop(h)o stellato. Meis
qvidem valedixi, navim intravi, sed sero nimis, nam vento spirante
secundo suppellectilem tardius venientem frustra desideravi, ac infor-
tunium, si ita fiet, ut faciem nunc håbet res, expectaturus retrocessi;
sed qvid mea hæc recitat levitas? Beatitudo non infima irrecuperabi-
lium oblivio; nam juxta Ecclesiasten cap. 7.: Præstat præsentibus
consulere, qvam præterita frustra desiderare. En demum Havniam
adsum, ut merito dicatur, iratis dijs, et invito genio, ni Christi cle-
mentia fatale malum in meliorem declinet finem, qvippe qvæ sola