Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Blaðsíða 243
Jån Magnusson
201
104.
From Jon Magnusson, Aug. 28, i6gg.
Summum bonum in Christo IESV.
Vestræ Humanitatis in me favorem et summam benevolentiam,
vir præstantissime, amicorum syncerissime, nunqvam satis amplecti
et exosculari possum; qvam antea pio qvidem affectu, nunc vero
pleno perfectéqve mihi gratissimo ae utilissimo effectu perspectum
et exploratum satis habeo, H. V. literas solito candore et amore
pienas primo acceptans, deinde munus peroptatum mihi a Magnifico
Domino Cancellario dono missum gratisqve ad me transvectum
videns et contrectans, qvod amantissimum officium, tam propter
prædictum illum Magnificum munificumqve datorem nobilissimum
Cancellarium qvam Te mei negocij optimum promotorem, tanti
apud me est, ut ne qvicqvam hisce gratius impræsentiarum mihi
accidere posset. Dulcissima enim res est accipere, scil. egeno, ut
philosophus antiqvissimus qvidam dixisse fertur. Hæc itaqve re-
spiciens fortunæ meæ bona, fateor, qvod antea sane credebam, nunc
vero mihi videor plane scire, me divina clementia aspirante, Vestro
forti fidoqve patrocinio fretum tanta munera obtinuisse, qva propter
nae V. H. obligatissimum censeo. Qvum vero ob facultatum tenuita-
tem curtamqve domi suppellectilem nullas, heu mihi, beneficij vires
possum polliceri, Deum Opt. Maximum enixe precor Vestram bene-
volentiam suå divina clementia tam in præsenti qvam futuro seculo
naultifariam recompensare dignetur tanqvam sibi factam et in suæ
domus usum ae emolumentum. Porro qvod attinet antiqvitatis illud
studium qvod per literas reqvirit Dominus D. Reverendus, multo
lubentius id præstarem qvam unqvam expostulasset V. H., si modo
possibile esset; de re ista sic se res håbet.
Putaram qvidem (qvod non est sapientis dicere) aliqvando, com-
positis jam nostris reculis, occupataqve commoditate loci et temporis,
qviete et otio cum libertate a curis frui mihi licere, ijsdemqve inter-
positis tam gaudiis, monente Catone, qvam studiis, expostulante id
necessitate, animi exhilarandi amicoqve gratificandi gratia copiam
dari, sed jam mediocriter expertus (juxta tritum nostrum prover-
bium, Suo leinge lærer sem lifer, i.e. Qvamdiu vivitur tam diu disci-
tur, experientia scil. omnium rerum magistra) novi nullum ferme in
s
10
IS
20
25
30
35