Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Blaðsíða 249
Jon Magnusson
207
mus in me tuus perseverat, spirarent, bonam partern fælicitatis repu-
tans perexigua re magnam magni viri gratiam inijsse, et qvod non
minus obtinuisse. Etiam atqve etiam optarim talis esse qvi meis
obseqviis plus ultra possim tam præstanti viro gratificari, sed conci-
dit animus qvoties intueor qvam facultas nec expectationi tuæ, nec s
meis optatis respondeat. Magno enim meo cum pudore fateri cogor
laborem, qvem jugiter et continuo reqvirit T. Humanitas, apud me
frigere, tam ob Historiarum defectum, qvam propriam in vertendo
imperitiam, ita ut qvamvis aliqvid in re ista attentem, vereor nec
sit usui Vestris studiis, nec delicatui auribus. Et hoc ipsum in causa 10
est cur votis T. H. hoc elapso anno annuere haud potuerim, silere
enim qvam frivolis et lectu indignis chartam onerare eruditisqve
oculis obijcere satius esse judicavi, cui intermissioni hac vice veniam
supplex precor, serius, bono deo vitam indulgente, commodiore for-
san accepta occasione et materia, hujus anni negligentiam corrigam. 15
Consangvineus meus Benedictus Magni f., de cujus conditione per-
contatim T. H., domi meæ una cum matre vidua, amita et nutrice
mea summe dilecta, solitariam vitam agit, arte fabrili sese sustentans,
qvod ipsum qvidem per literas dilucidius T. H. significaturum spero,
utinam atqve iterum utinam illi de bona aliqva conditione prospec- so
tum foret.
Qvanqvam hac vice novis T. H. pre(c)ibus sollicitare non statue-
rim, tamen me necessitas urget, causaqve gravissima inest, qvominus
abstinere non sit tutum. Hebetudo oculorum me interdum graviter
infestat, præsertim in bruma dum ad lucernas libros inspicere vacat, 25
pruriunt mihi cilia, qvibus frictis acies oculorum incalescere somnum-
qve privare incipit, qvo pacto sæpiuscule a lectionibus et vigiliis
totus abstrahor,' fautorum itaqve svasu et monitis obtemperans, per-
spicillis inter legendum uti cupio, ut infirmitati magis qvam ob-
scuritati visus hoc modo consulam, qvare et hoc negotium T. H. 30
procurandum committere cogor, rogans ut perspicilla ætati meæ
congruentia tenuitati meæ credere digneris (annum nunc ago qva-
dragesimum, nec meis conducunt ista qvæ seniorum cæcutientium
subveniunt oculis). Pretium simul per literulas mihi indicari expeto.
Hane meam impudentiam ut mihi ignoscas dexterqve interpreteris, 35
informe qvoqve scriptum exilemqve literarum appendicem, si ita
dicam, qvam mittit conjunx, tibialia nempe raro colore, solita qva
præditus es bonitate et candore accipias, vir humanissime et doctis-