Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Blaðsíða 105
Arngrimur Jonsson
63
29-
From Arngrimur Jonsson, Aug. 14, 1640.
Luctuosissimum nuncium, luctuosissima Dominica, qvæ est X.
Trinitatis, accepi, inspectis tuis literis, de lugubri regno et Ecclesiæ
calamitate ob ereptum nobis fato Magnum Dn. Cancellarium, illud
omnium bonorum perfugium, privatorum etiam clientum (in qvo-
rum adscriptum me fuisse numerum sæpius mihi gratulabar) Pa-
tronum et præsidium. O vere calamitatem publicam! Jam qvæ et
qvanta mei privati luctus inde existat causa ob ademtum mihi tan-
tum Mæcenatem, insensatus sim et ingratissimus, nisi agnoscam: Ubi
hoc unicum relictum mihi est, qvod videam dimidium spei meæ in
Dn. D. Wormii favore esse repositum: qvi pariter ut olim apud
superiores prodesse poterit. Qvod vero ad adversaria illa mea de
Thule et Islandia spectat, abalienata, hominum ego qvorumvis, ne-
dum bonorum, consortio et commercio indignus forem, si id tua
ulla culpa factum suspicer. Deum testari possum mihi tam sinistræ
suspicionis de tua fide nihil in mentem venire. Neqve vero, suspicien-
de Fautor, amissas illas chartas doleo: utinam ad Pontani nostri
manus pervenissent, et ille responsum aliqvod, sed magis exqvisitum
qvam qvod habuit superioris anni chartula, mihi ex amicorum literis
tuo communicata beneficio perscripsisset, aut jam editum aut brevi
edendum: de qvo Dn. Fautoris cura edocendus forem. Qvis sciet?
Annon publicandi aliqvando Speciminis etc. occasio satis necessaria
videretur? Qvanqvam, absqve eo sit, editionis illius satis magna
sit occasio et necessitas. Ego de conqvirendis et recolligendis iis, qvæ
m pluteis meis sparsa adhuc reperiuntur, animum non despondeo, et
forsan aliqvot locis auctioribus, qvæ scilicet ad Speciminis illa ad-
versaria spectant. Id saltem optarem, ut interveniente tua prudentia
et consilio veniam libellum publicandi, si typographum aliqvando
mveniat, obtinerem: licet tum qvædam uno aut altero loco mutanda
et ad præsens tempus accomodanda forent: modo fama de D. Pon-
tani obitu vera sit. De qva re hoc tempore satis.
Nunc lapidem mitto, (modo lapidem) forma sive figura, tum
colore, pondere et duritie aliis, meo judicio, differentem. Ille in lit-
tore sinus maris vicini, solus hujus generis repertus, ad me delatus
est. Et ut ea, qvibus ab aliis videtur differre, obiter repetam; illorum
dixi figuram mihi animadversam peculiarem: ut qvæ cordis aliqvam