Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Blaðsíða 148
s
10
15
20
25
30
35
106
Ole Worm
deniqve locorum temporumqve intervalla effecerunt, ut tibi scribendi
cupidissimus non tamen scripserim, sed verecundia qvædam præ-
postera pudorqve rusticanus, qvam opinor dvaionCav Græci appel-
lant, hactenus intercessit ac in tuam virtutem plusqvam dici potest
effusum sufflaminavit.
Videbam te in Monumentis tuis aureolis mei nominis mentionem
honestissimam plusqvam merebar injecisse, deprehendebam epistolas
discipulorum tuorum mihi familiarium humanissima salutatione
clausisse, verum ne sic qvidem a morbis illis inolitis impetrare an
extorqvere potui, ut silentium rumperem: Adeo labor et opus est
naturam excutere. Qvod, te qvæso, admissum qva polles humanitate
condona. Contra nunc vero posteaqvam tua epistola svavissima hu-
manissimaqve retinacula manus et calami præcidit, verendum omnino
erit, ne qvam hactenus mutus fui, tam porro loqvacem et audaculum
me præstem, qvod tamen fiducia humanitatis virtutisqve tuæ factum
velim, confidentia nolim. Præstat igitur hoc vitium præfatione veniæ
pacisqve tuæ occupare, qva nunc in antecessum cautum sit.
Non tam qvod Lybicis verritur areis mihi charum erat qvam
epistola illa, qva me beasti, vir clarissime, aureola, per Dn. Stepha-
num Olavium nostrum illum allata, amaracinum redolens, gratiæ,
fidei, humanitatis illius priscæ, virtutum deniqve omnium. Gratula-
bar mihi gratia tua nondum excidisse, gratulabar de spe in collo-
qvium admittendi mei. Vincit gratiam omnem adulta virtus tua,
qvam animi constantiam firmumqve pectus appellamus. Gratias
tamen ago atqve habeo, qvas mente concipere possum maximas,
non tantum pro hac epistola politissima, eruditissima, humanissima,
verum etiam pro priscis illis beneficiis tuis, qvibus me sæpius auxisti
cumulastiqve. Tu pars bona illorum virorum eruditissimorum opti-
morumqve fueras, qvi me rudem, impolitum, inficetum erudiendum,
poliendum, informandum susceperunt: Tu prælectionibus doctissi-
mis prima Physicæ scientiæ, Medicæ artis fundamenta jecisti, tu
errores juveniles Rector Magnificus aliqvando et sæpius Professor
ordinarius affectu plane patemo tanqvam vulnus obduxisti, tu cor-
poris valetudini laboranti consilio artis, qva polles, gratuito succur-
risti. Hæc talia tantaqve beneficia, gratam nominis Wormiani memo-
riam ex hoc pectore nunqvam obliterabunt. Nam publica merita,
qvibus fugitivum Septentrionem in Septentrionem reduxisti, scriptis
immortalitate dignissimis prædicabunt felicius alii: Illud hic saltem