Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Blaðsíða 195
Gisli Magnusson
153
formæ majoris et itidem rotundæ apud ipsum sumat quæso Humani-
tas T.; poterit ipsi unum ex minoribus illis vicissim dåre. Ipse quoque
hujus rei negotium apud suæ sortis homines, societatem Islandicam,
urgebit. Est hoc sulphur quatuor in locis in hac Insula, quod si effodi
et fundi debeat, summis id fit sumptibus arte labore industria et
periculo. Horum locorum unus patri meo competit, alij tres sunt in
fundis ecclesiasticis, quare submissé velim rogatam T. Htem, velit
nostro nomine, patris et meo, apud Re. Matls Dominum Cancel-
larium experiri de privilegio et concessione qua solis nobis, parenti
meo et quibus ille id secum permiserit, liceat hoc sulphur effodendum
præparandum et Reg. Matls ministris (quos secundo ab hoc anno
futuro qui hoc sulphur coemant hue mitti rogamus) divendendum
curare. Velit etiam Sereniss. Reg. Matas certum pretium huic sul-
phuri, tam non fuso quam fuso, quanti æstimabitur et valebit sta-
tuere. Nos vero vectigalis loco Reg. Matx vigesimam partern ex hoc
sulphure quod ejus est aut ex fundis Regis vel Coronæ (ut vocant)
quotannis effoditur et præparatur, trigesimam vero ex hoc quod
est in fundis ecclesiasticis, prompti solvemus. Centum autem pondo
veneunt in Hollandia sulphuris incocti ceu non fusi imperialibus 4,
sed nos huius pretii dimidio contenti erimus, ita ut 100 pondo apud
nos veneant imperialibus duobus sulphuris non fusi, sed tamen loti
et sicci. Verum sulphur fusum et præparatum quanti venibit, rogavi
mercatores et amicos nostros, inquirere hujus usitatum pretium in
Hollandia, nam nos contenti erimus dimidio ejus pretii, quo venit
itidem in Holl. aut in Daniå, sed certum est hoc carius venire quam
non fusum. Sic et vitriolo certum statui pretium rogamus, opinor
dlud divendi eodem quo sulphur pretio. Mos fuit antehac, ut toti
piebi esset copia quærendi et divendendi hujus sulphuris, id quod
nunc amplius fieri non potest, nam longe melius consulitur rebus
vnigi, si a tali opere cohibeatur; nempe quod vulgus omnia alia
sua opera intermittent, certitudine hujus capti. Quam ob rem obnixé
rogamus T. H., vir excellentissime, velis nobis in impetrando hoc
privilegio præsto esse, quo solis nobis usus sulphuris Islandici totius
tractandi concedatur et elocetur a Reg. Mate. Si præterea impetrari
posset generalis illa commissio, quam antea incertus de parentum
voluntate quæsivi, nunc autem voluntate atque consensu parentum
et optimatum aliorum patriæ instructus atque animatus, hane
eandem rem, si ulla sit reliqua eius impetranda spes, experiri ab H.