Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Blaðsíða 194
!52
Ole Worm
lioribus quam antehac meminerunt octogenarii, politiæ et Ecclesiolis
itidem si unquam bene fuit, nunc temporis nec male est. Valent
quam optime proceres nostri et rerum curatores. Animo quidem certo
mihi propositum habui majorem Islandiæ partem hac æstate percur-
5 rere, sed me detinuerunt quos conveni fautores et amici. Interim
certior factus sum a fide dignis plurima hic nasci atque gigni, quæ
si terra marique satis convenienter quærantur, majori e re futura
fore et Regiæ Maiestati et Patriæ atque societati Islandico-Danicæ.
Indicia accepi locorum ubi extare ferunt argentum, cuprum et mer-
10 curium vivum. Quæ tamen loca non accessi, nec probam accepi, id
quod negotii hoc anno obeundum restat. Loca ferri feracissima per-
multa mihi sunt designata. Salis excoquendi é marinis aquis com-
moditatem et occasionem satis accommodam habemus, ut et aquas
satis salsas; id quod nullum est dubium, quamvis in præsente ocula-
15 tam fidem facere non potero, ob illa quæ obstabant negotia. Proba-
tum est solum nostrum et humus ad colendum esse aptissima, quare
iam id negotii tandem nobis cum cæteris quæ ad hominum et patriæ
culturam, ceu ad honesté et placidé vivendum pertinet, suscipiendum
erit. Mitto nunc Excell. Tuæ frumentum Islandicum, stipulas cum
20 radicibus et culminibus, quo videre possit R. T. ipsius magnitudinem,
sed semina tota in itinere quo adlata sunt deciderunt. Est nobis in
animo ea hic serere, periculum facturi, num debitam maturitatem
nanciscantur intra aliquot annorum spatium, ut est ob nativæ
consvetudinis qualitatem opinio. Huic frumento adjunctum est
25 substantia quædam mineralis, ex sulphuris fodinis petita, quam
nostrates Sal nitrum vocant; sed ego vitriolum puto, eo quod ab
hujus rei peritis in exteris inaudivi nunquam nasci nitrum cum sul-
phure, sed vitriolum quam frequentissimé et familiariter. Substantia
hæc adeo usque est permeans et penetrans, ut quæ crudum corium
so 3 horarum spatio magnå ex parte penetravit, et penetrando depurata
est quasi per cribrum, et postea in aeris contactu coagulabatur et
concrevit. Hane materiam erudam misi, quam ob angustiam tem-
poris præparare non potui. Sulphuris nostri præparati a nobis et
depurati experimentum mitto, respondet hoc per omnia Italico
35 sulphuri in Hollandiå præparati, quale in Apothecis passim in oblon-
gam formam fusum divenditur. Ex hoc mitto frusta tria rotundæ
formæ et minutioris quantitatis, quartum adfert secum merca-
tor Petrus Iohannes, hospes meus iam antehac, et hoc frustum