Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Blaðsíða 267
Magnås Olafsson
225
Magnificentiæ benigne annuenti gratias ago, hujus tui in me studiosi
favoris effectum satis comperi. Nam certior factus sum præfectum
Insulæ Rosæcrantzium mandatum Domini Cancellarij fideliter ur-
sisse apud Dn. Episcopum, ut ipse bona polliceatur, qva de re vix
est qvod hac vice ulterius scribam. Etsi vero ita sim affectus, ut
parvo semper contentus vixerim, diffiteri tamen neqveo, qvod duo
in hac, ut appellant, residentia pastores, sine ullo alio adminiculo
honeste sustentari haud possint, qvum adhuc etiam mihi nolenti
volenti reifamilias cura incumbat. Sunt igitur in vicinia parochiæ
duæ in fundo laicorum, Svalbard et Draflastader, de his alterutra
prout visum fuerit huic Laufasensi adjecta fuerat, qvando hic duo
desederant necessario, qvod si etiam mihi, dum adhærendum est,
indulgeatur ut exiguum subsidij auctarium, non conqverar. Harum
alias qvælibet tertia aliis adijcitur.
Qvod ad veteres illas cantilenas, dolet profecto, qvod generosi
illius herois voto, ut maxime vellem, tam subito satisfacere non
possim, propter angustiam temporis, qvod dum hic negociantur
mercatores Dani contractius est occupationumqve et itionum plenis-
simum. Deinde qvia libri unde excerpi debent, hac vice in promptu
non sunt, rari etiam hic sunt acqvisitu, nescio qvomodo dissipati.
Memini me juvenem magnum fasciculum ab Episcopo nostro Dn.
Gudbrando Thorlacio p. m. missum nobilissimo viro Amoldo Hvit-
feldio offerre. Laici autem nostri, qvi tales antiqvorum relationes
possident, ægre communicant, sed iis ut angvis auro incubant, nullo
cum fructu, nisi ut tempus aliqvando fallant. Rhythmos autem ad-
mixtos pauci aut nulli ex illis dextre intelligunt, intactos idcirco
prætereunt. Verum hisce diebus fortuito ad manus erat libellus, qvi
ad calcem habebat Ragnari Lodbrok prisci Danorum Regis fatalem
cantilenam, sed ob nigredinem membranæ et vetustissimam scrip-
tionem pene illegibilem, eam demum laboriose erutam hoc, qvo
vides, modo explicui, ut qvasi obligationis qvædam tessera sit Oedi-
pum me plurium ejusmodi futurum, ubi consecutus fuero. Danica
interpretatio, ut facile cemitur, mihi vix favet, tamen per ocium
velle erit instar omnium. Declarationem vero hujus cantilenæ poterit
aliqvis Islandus Hafniæ agens, qvi lingvam et puré scribere bene
norit, Danicam facere, si Magnificus Dn. Cancellarius ea videre
debeat, mea enim manus distorta et ob festinationem lituris obnoxia
est. Qvod vero hac vice exiguum præstem, veniam obnixe rogo.
Bibliotheca Arnamagnæana, VII
15