Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Blaðsíða 221
Gudmundur Andrésson
179
mcedia qvavis Mænandri prolixior esset agenda, ita ut ipsimet mihi
recogitatu risus interdum lachrymis ae suspirijs se misceat. Jn tragæ-
diam vero ne desinat penes Deum supremum et Numinis dispensa-
tores esse, mihi incognitum, relinqvitur. Jta vero se håbet, ut jndice
digito tantum vobis significem, ut seqvitur. 5
Casu partim fortuito, partim levi occasione, ventilationem incidi
privatam cum viro qvodam familiari, me multo disertiore et id
ipsum libenter recipiente; nempe olim fuerat inter nos conferendi
sententias jucunda necessitudo. Status ejusdem qvæstionis erat de
conjugio eiusqve rectitudine, et vicissim extremis abusu et obstaculis, 10
cujus jurisdictionem Ecclesiastico ereptam olim Politicus laicus sibi
assumpserat et Regij suffragij auctoritatem sibi prætendit, de cujus
juris seu plebisciti justa certitudine ac severa prudentiå fit inter nos
disceptatio mutua atqve liberalis. Nam ego eius venia (cum esset
is sacerdos, et ei antea tale qvid publicato scripto in legum execu- 15
bonem declammare vel potius reclammare impune licuisset) oppo-
nentis vices assummo, etiam atqve etiam arguens sophistas istos a lege
naturæ et Mosaica, adeoqve Divini juris norma sensuqve simul erudi-
torum simul ac rudiorum, legibus etiam exteris, seorsim sensisse et
censuisse, indeqve casus conscientiæ, non mihi soli, sed populo pro- 20
pemodum universo, obrepere, et dudum ante me poetis nobilissimis
e nostratibus id salse deludere fuerit divulgabile, ut tot taceam Doc-
torum tot diversas sententias, qvantumvis inqvilini qvæstores, ut qvi
luerum inde promiseuum haberent, id manibus ac pedibus tuerentur;
Jpsum invitans humaniter, ut declarationem elaboraret uberiorem 25
et mstantiarum solutionem; qvo ista jurisprudentia melius apud nos
audiret, vel si eiusmodi casus conscientiæ mecum haberet communes,
alios consuleret consultiores, ut sive darent expositionem, seu de
mstauratione superioribus supplicarent pro tempore. Qvid fit, mature
nimis in meam pertrahitur sententiam; multa paratus concedere. 30
Qvod ego neqvaqvam volui sustinere; imo pro genio et officio, sive
amico, sive suo, expeditum ageret respondentem graviter urgebam.
Ait is, qvis inter nos ergo arbiter, sed novi hic vicinum nobis, Dn.
seniorem Arngrimum peritia famosissimum. Qvid si is a nobis consu-
latur. Ego primum vix hoc faciundum mihi existimabam, ille vero 35
apud eum noluit dissimulare. Qvod ubi Dominus senior rescivit, ut
alias erat mei non alienus judicij, jllico ad me scribit et sibi meas
°bjectiones communicare expetit. Qvia vero præ senio graviter
12*