Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Blaðsíða 189
Gisli Magnusson
147
75-
From Gisli Magnusson, Aug. 11, 1644.
Ex qvo sålus omnis, Christo Jesu, salutem plurimam, animum
gratum et observantiam.
Qvo mihi plus literarum e raritate amoris vestri ac desiderij,
quin et doloris haud minimi, quæ iam diu scribendi defuit occasio
peperit, eo iam citius eadem rediens compellandam ad humanitatem
tuam, vir clarissime, semper mihi in oculis quam honoraté versantem,
novo quasi gaudio animum erexit. Etenim eo iam vergere rerum
videtur status, ut præter Dei virorumqve optimorum favorem ac
studium nobis in vitæ deliciis esse possit nihil: quo mihi, ut par est,
ferventius pro vestræ et fælicitatis et amoris erga me iamdudum
maturi ac nubilis constantiå perpetuum animi devovetur votum.
Novi si quid apud nos, quin ad humanitatem tuam et plus et
certius aliorum litteris deferatur, nullus dubitavero. Interim (quod
sciam) et Reipublicæ et Academiæ Batavorum mediis in his quibus
malorum undiquaqve cinguntur flammis, bene est. Præstantiorum
plurimi ut anno superiori vitæ et rerum prospero fruuntur actu.
Aliquot iam mensibus å principe nostro Auriaco fortissimum Flan-
driæ castellum, Belgis vulgo Sas de Gent, obsessum ipsi se brevi
dediturum dicitur. Metropoli Flandriæ Gravelingå non ita diu å
Gallis captå, Duynkerckam ab ipsis sub autumnum obsessum iri
ferunt. Partibus Americanis, Batavis subditis, aliquot retro annis
qui præsidebat D. Mauritius, comes Nassovius, summis auctus et
honoribus et insigni rerum copiå, iisdem quibus abiit bonis avibus
paucos ante dies Hagam comitis rediit. Flandriæ et provinciarum
præfectum Regium Franciscum de Melo, patriæ proditionis crimine
a civibus suis accusatum Antverpiæ forti custodiå teneri audio. Quo
longius eo peius utramque partem rem gerere dicunt in Angliå:
nisi quod sint, quibus vel tantillum spei pacis aut induciarum per
legatos Batavos, qui annum iam fere ibidem loci residebant, contra-
hendarum supersit. Magnæ Britanniæ Regina tres ante hebdomadas
fælici partu filiam (quæ et iam nuper obiit) enixa, suppedas å
suis petitura, subsidiis Batavorum in Gallias iam transvecta.
Vir amplissime, præceptor plurimum honorande, dici non potest,
quantum nobis, qui in exteris vivimus, Daniæ Regni alumnis, imo
s
10
15
20
25
30
35
10*