Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Blaðsíða 154
5
10
15
20
25
30
35
112
Ole Worm
vero fluviorum oris undiqve insita pleraqve omnia sunt rusticorum
Islandorum et templorum propria, regis et coronæ haud scio an ul-
lum. Qvod jus in alienam possessionem sanciendi nobis hactenus
fere insolens est.
Alterum ejusdem suplicationis membrum iteratam continet de
privilegio typographico cantilenam, qvam nunc regiis auribus recen-
to. Mirum vero tam ægré impetrari rem honestissimam utilissimam-
qve, non tantum scholæ atqve diæcesi, qvibus fere necessaria est in
hac librorum inopia, sed etiam patriæ regnoqve adeo universo
maxime decoram. Etenim qvod privatum commodum verentur alii,
nihil est. Longe mihi mens alia, cui licet impetrare contingat, frui
tamen alteri licebit. Holensis Cathedra qvid privilegi nacta sit, igno-
ro: et an monopolium et hic obtinere debeat deceatqve in detrimen-
tum publicum, alii viderint. Sed enim facile damno ibitur obviam,
si alter alterius operas exprimere, nisi distractis prioribus, severe pro-
hibebitur; statuatur hac de re utcunqve libuerit, mihi certum est peri-
culum nunqvam tertiare. Te vero vir experientiss. per amorem illum
tuum venerandæ antiqvitatis rogo, ut qvantum in te est, conatum
longe pulcherrimum, favore tuo dignum existimes, in qvo sålus in
tenebras festinantis notitiæ priscæ periclitatur. Pauci, mihi crede,
pauci sunt et opinione pauciores, qvi cum Islandicé loqvuntur intel-
ligant. Successit priori hactenus ætas rudior,
mox datura progeniem vitiosiorem.
Et qvod memini obtinuisse, probro dabitur Eddam et antiqvitates
alias attigisse. Qvod si pariter affecti majores nostri fuissent, qvæso
te, nos hodie qvales nepotes produxissent? Nam per patres avosqve
non stetit qvominus hic obbrutuissemus, verus I0.it; ånvog.
Tertium suplicationis membrum erat de impetrando pro uxore
mea ab obitu meo, si fors antevertet, usu fructu prædiorum septem
Skalholti propriorum, qvorum indicem in laterculum conjectum cum
reditibus annuis Janus Severinius tibi inspiciendum dabit. Sic enim
lex naturæ svadet suis prospicere. Et consimili beneficio Domini
Othonis Eneri vidua superstes hodieqve fruitur, indultu inferioris
ordinis. Nam in hac Islandia genialia vota rarenter viduis sacerdotum
iterantur. Qvicqvid hic præstas, privatim nos obligabit, gratå semper
mente incolendum. Ipsam hane qvam hactenus diduxi suplicationem
tuæ Excellentiæ mitto, ut postqvam censueris ae recensueris, ad
Dominum Secretarium cum epistola mea qvam Janus Severinius