Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 46
5
10
15
20
25
30
4
Ole Worm
qvam tu Y notare refers, monumenta vero apud nos extantia per R
exprimunt, disqviro, nec qvid statuam video, nisi pro eorum diversi-
tate potestatem variasse existimandum. Ac cum reliqvarum litera-
rum nomina rem aliqvam exprimant ut aar annonæ bonitatem etc.
qvid yr denotet, qvæso edoce. An litteræ illæ qvibus ad magiam
abusi sunt majores nostri ac Ramruner vocarunt, figuris a vulgaribus
distinctæ fuerint hæsito; pro utraqve opinione mihi rationes haud
desunt probabiles: Tu qvæso subleva ac si qvid ad hane rem illu-
strandam habeas communica. Vides ut petitionum importunitate te
obruam, cui veniam eo dabis propensius qvo a te earum suppeditata
est occasio major. Interim vale vir clarissime et conatus nostros
juvare perge.
Libri a te transmissi ad Magn. Cancel. pervenere, sed undis ac
navfragio adeo laceri, madidi ac sqvalidi ut vix literam discer-
nere datum: horum usum aliqvantisper sibi indulgeri cupit idem
Heros.
3-'
From Arngrimur Jonsson, Aug. 23, 1627.
Si Anacharsis hospitem Solonis (si jam sexagenarium non fallit
memoria) amicitiam ambientem adducendo donum maximum Soloni
afferre visus est, annon magis me dono et beneficio maximo affeetum
rebor, cui tua, eximie vir et clariss. Dn. D. Wormi, tanto omnibus
modis me superioris, qvanto hospitem illum ipse Solon præiverat
discrimine, modiculå occasione data, contingat amicitia, et humaniss.
juxta ac eruditissima å tua parte commutatio? De qva humanitate
et facilitate non solum summas gratias ago; verum etiam qvod M.
Dn. Cancell. mea causa compellare mihiqve tam demens Mæ ipsius
responsum rescribere, summa tua humanitas et in hominis ignoti
commoda propensio gravata non sit. Sed in summa temporis angu-
stia, negociorum turbulentissimå turbå, ad rem venio: Fastos Wormi-
anos vix aspicere ne dum inspicere lieuit, qvos tamen communis
amicus, Dn. Thorl. episcopalis officii candidatus (cum Deo et Rege
sereniss.), mihi dono miserat. Qvos qvanti faciam, pro tenuis ingenii
judicio, utinam tam facile scriberem qvam sentio: Non sane ultimus