Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Side 71
Arngrimur Jonsson
29
rerum mecum aliqvid conferre dignantis. Dabo autem operam per
hiemem, si diligentiss. inqvisitione facta reperiatur, qvi ex intricatiss.
istis aliqvid coniicere qveat, ut id qvicqvid erit, Dn. Fautori proximo
anno innotescat. Ubi interim monendum nostros homines timidius
mentem vel notitiam suam aperire: qvod Runica tractantes in
suspicionem magiæ veniant, præcipue apud præfectos Danicos, et
parum absit, qvin in qvæstionem arripiantur. Idem de saxis Runis
inscriptis, qvorum typum annis superioribus miseras, dicere habeo.
Nempe suspicionem illam a qvibusdam in excusationem prætendi:
sic qvidem illi: sed ego literaturæ istius meram ignorantiam inter-
pretor.
Jam de Skiølldungorum Rithmis etiam respondi; eos hic qvod
scire adhuc possim, ne qvidem fando auditos esse. Interim Chronico
Regum Norv. affixi qvi apud vos reperiantur, interpretor esse Regum
encomiastica carmina. Nam å Skioldo illo Dan. Rege factum est
appellativum, ut omnes ubiqve Reges nostra lingva, præsertim
Rithmistis, Skiølldungar dicantur. Qvod superioribus meis literis per
Dn. Gislaum procurandis insinuaveram. Sed nuperrimé audivi vixisse
in remotissimis nostris oris anum qvandam, hujusmodi antiqvitatum
non ignaram. Ea si adhuc vivat, mittam nuncium, eumqve poetam,
qvi talia ab ipsa percontetur; qvod hactenus per temporis angustiam
minimé omnium fieri potuit. Optassem istorum Carminum exemplar
ac in primis avtographum ad me missum fuisse. Qvod si ita visum
fuerit per præfectum, vel potius per mercatorem Grindwikensem qvi
primus hue appellere solet, vel faciendum erit, eum stricto mandato
Magnif. Dn. Cancellarii ad Episcopum Schalhollt., ut é vestigio per
peculiarem ejus nuncium ad me deferatur; nec Forum magnum
1. Jul. haberi solitum præstoletur. Håbet enim ille et nunciorum et
eqvorum satis. Qvæcunqve autem per mercatores Boreales mittuntur,
ad ea responsum satis idoneum expectari non potest: nisi missorum
usus per subseqventem hiemem concedatur. Nam ut nunc, ita alias
accidit; iniqvissimo tempore hi appellunt, sicut noster Chresten
Jonass. exeunte Julio, ita, licet mihi vicinior reliqvis, distat, ut in
eo itinere octiduum consummatur, et is vix mensem (eum diutissime)
portum occupet, qvo tamen bis itandum singulis aut sæpius, etc.
Eo qvum proficiscerer, tempestate, frigore et nimbis procellis mixtis
ita obrutus sum ut mei non satis compos redirem. Sed de istis plus
satis: Nunc ad literas H. T. å Christiemo illo traditas. Qvibus, qvan-
5
10
15
20
25
30
35