Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 72
3«
Ole Worm
tum ad Historica etc., idem qvod superioribus urgetur. De qvibus
antea pro tempore satis responsum est.
Nec qvod ad Snorronem nostrum (an vestrum potius, qvibus
lucem et se ipsum profundå oblivionis nocte erutum debeat)
s continuandum puto apud nos repertum iri. Reges ab Haqvino Ha-
qvini f. ad D. Margaretam in Crymog. nomine saltem notati
leguntur. Et ego existimo aliqvid simile ex Norv. monumentis, a
Dn. Hvitfeld editum Danicé, formå, ut vocant, octavi. Sed qvid
est, mi Dn. Doctor, qvod ista hic qværantur, cum Norvegiæ Topo-
10 graphus (an vero vester Bibliopola) qvem benigne communicasti,
absolutiss. Norv. R. R. historiam polliceatur in Epilogo operis?
illinc igitur hæc petenda erunt. Nam qvi vobis ista inviderem?
utinam haberem saltem. Qvicqvid horum compilaveram, de mandato
Regis serenissimi ad Historicum R. Doet. Nicol. Kragium olim
is miseram: prout superioribus annis, cum beneficium aliqvod å Reg.
Maj. peterem, insinuatum. Nec ullum mihi eorum exemplar reli-
qvum. Qvaterniones aliqvot ad Histor. Norv. å Dn. Hvitfeldio edi-
tam, cujus modo memini, notata continentes pluteos jam everrenti
obvii fuerunt: qvorum jam piget et pudet. Qvos mitto tamen: eå
20 lege, ut inspecti aut vulcano tradantur, aut mihi remittantur: nec
ullius nisi solius D. Wormii conspectum subeant.
Cæterum Dn. Fautor: Qvibus tandem verbis, qvå animi sub-
missione Magnif. Dn. Cancellario me excusem? qvod ad postulata
nihil pensi afferre valeam: iis exelusus obstaculis, qvae ex superioribus
25 intellegi velim ? Qvum nunc me totum ipsi libenter debeam, nec mihi
qvicqvam honorificentius contingere posse existimem, qvam ad
Magnificentiæ ipsius postulata præsto esse. Unde, qvia verba me
deficiunt, Dn. Fautor, suis hic verbis mihi subvenire dignetur, meqve
apud Magnificentiam ejus excusare. Nunc ad reliqva.
30 De D. Pontani Opere Hist. Dn. Favtoris opera factum me voti
compotem, gratias ingentes ago: Qvamvis tam vasto opere, tam gravi
Historiographo ego indignus sum. Interim mercatori satisfeei. Nec
illic aliud qværo qvam qvå ratione meam et plurium sententiam de
Thule, qvå Islandia non esse perhibetur, infringat, discerem. Qvas
35 pagellas ex toto opere vix inspicere temporis injuria et miseriarum
nostrarum plaustra permiserunt. Potuisset autem magnus ille vir
meam sententiam satis redarguere absqve tam gravi et tribunitia
decisione, qva meæ narrationis totius fundamenta evertere satagit: