Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 77
Arngrimur Jånsson
35
Magnif. Dn. Cancellarii favorem insinuare Dn. Favtor studuerit,
tam mihi gratum qvam qvod maxime: unde etiam Magnificentiæ
ipsius avram ad nostrum Ulugonem præfecto et Episcopo commen-
dandum spirasse intelligo: qvamvis illud nec præfectus nec Episco-
pus ullo manifestiore indicio hactenus designavit. Speramus tamen
successu temporis futurum, ut vestræ benignitati tanto plus debea-
mus.
Jam ad transmissorum superius dubiorum enodationem qvod
attinet, et Dn. Doctoris literæ commeminerunt, valde doleo me nihil
afferre posse, qvum et bacillum et adjunctam literaturam multis
ostenderim. Nec facile hic repertum iri credam, qvi explicet, sed soli
D. Wormio relictum esse. Etiam Historia Norv. vestra arte et judicio
in perpetuum Regni Norvagici omamentum concinnata gratissima
venit. Qvod porro meum judicium anno seq. Dominus Favtor exigit,
indignus ego et ineptus sum, qvi in hoc censu habear. Sed qvid mihi
vestra non tribuit Humanitas? Ediderat Magnif. Dn. Hvitfeld. Chro-
nicon Norv. in 8°: exiguum Libellum, qvi hic nusqvam comparet.
Ejus tamen farinæ fuisse existimo, cujus hoc vestrum auctum et
omatiss. opus.
De ætate Dn. Petri Cl. Undalensis (qvem jam in fata concessisse
intelligo) certior fieri velim. Ad ipsius appendicem Descriptionis
Norv., qvå Islandiam et Gronlandiam tangit, qvædam annotanda
forent, et cum clariss. Wormio communicanda.
Apparet enim Dn. Undalensem vulgi errore inductum de Thule
et Islandia in D. Pontani sententiam descendere: qvamvis ut in his
conceptis, qvæ nunc mittuntur Dominis et Favtoribus meis, D. D.
Finkio et Wormio, inspicienda, qvibus ad subrutum (penitus) meum
fundamentum aliqvid respondetur, non attingam.
Mitto interim, viri clariss., pagellas aliqvot Speciminis titulo etc.
inscriptas: clarissimo Dn. D. Pontano amicé et affabiliter opponen-
das, circa Thulen et Islandiam etiam, si per superiores liceat, aliqvan-
do edendas. Nihil qvæstio illa sive negata sive affirmata veritati avt
dignitati Historiæ Danicæ detrahit. Unde spero suprem. Magistra-
tum non inhibiturum hujus libelli editionem, qvin miseris Islandis
suos Annales propugnandi libera relinqvatur venia. De qvå re proxi-
mis å Dn. Dn. Fautoribus certior fieri cupio.
Mitto autem vestra fretus summa humanitate pagellas hasce
non tantum inspiciendas, sed (qvod vestro clienti dabitis) æstiman-
s
10
15
20
25
30
35
3*