Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 80
5
10
15
20
25
30
38
Ole Worm
plerumqve typus fuit, vide Psalm. 21, Esai. 34, qvandoqve æqvitatis
et integritatis, Devteron. 28, exaltationis etiam Psal. 91, 28 et 77.
Pinxerunt veteres unicornem se in gremium virginis demittentem,
amoris vim indicaturi. Qvidem papæ, ut Clemens 8 et Pavlus 3 in
suis symbolis unicornem pinxerunt, indicaturi exaltationem, fortitu-
dinem, justiciam et amorem in subditos. Sambucus in emblematis
depingit cum hoc lemmate, pretiosum qvod utile, ad vires qvas ei
adscribunt respiciendo. Longum esset singula recensere. Diu sospes
vale et vive.
De Undalensi historiæ Norvag. translatore qvæ habui videbis in
præfatione circa finem.
19-
To Arngnmur Jonsson [May 24, 1633].
Arngrimo Jonæ.
Navfragio periisse ea qvæ anno præterito nobis destinasti, non
sine dolore accepi. Non enim dubito qvin si ad manus nostras venis-
sent, grata multa priscam nostram literaturam concernentia vidissem,
et Apologiam ex voto edendam habuissem. Nolui jam silere, sed
commune malum deplorans rogare, iterare concepta ut haud grave-
ris, et ut tantam jacturam minori molestia feramus, efficere. Fuit
hierne præterita apud me vir doctus Johannes Elichmannus Me-
dicinæ Doctor, Silesius, qvi totum se dedidit lingvis orientalibus et
Arctois excolendis, et tua impense æstimat, et ut ad Apologiam (de
qva ipsi multa dixi) edendam hortarer petiit, is tecum familiaritatem
per literas colere me mediatore gestit; priscæ nostræ lingvæ multum
tribuit, et cum Persica summam habere affinitatem ait, adeo ut ejus
dialectum esse arbitretur, et Asianos istos qvi hue cum Otthino
venerunt, Persas fuisse suspicetur, qvod se demonstraturum promisit.
Ex priscis locorum nominibus, qvæ tua exprimit Apologia, se multum
subsidii habiturum sperat. Qvocirca ejus rogatu hæc scribere volui.
Jam inter Literatores Lugduni Batavorum degit, vir candidus et
modestus. Tuas cum fænore circa avtumnum exspecto. Vale.