Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 94
52
Ole Worm
civem Hafn., indicans, qvam superioris an. 1637. ad 13 Aprilis
datas ad me literas T. intemuncius segniter procuravit: ut eas tan-
dem post omnium navium discessum acceperim, omni omnino res-
pondendi occasione intercluså. Addidi autem etiam qvædam alia,
qvæ qvod meas illas jam redditas sperem hic non repetenda existi-
mavi.
Neqve jam alia huic chartæ peculiari mandanda habeo: nisi ab
Hum. T. contendere, ut freqventibus petitis, qvibus Dn. Fautorem
obtundere non erubesco, benigne ignoscat, atqve valeat, inter reliqva
Academiæ R. lumina, fulgens et floridus qvam diutissime, dum
cælestem florem alterius vitae candoremqve et claritatem induat.
Jul. Ult. 1638. Excellentiæ T. merito deditus
Amgrimus Jonas Isl. mpp.
Utrum Libellus supplex Latiné an Danicé proponi debeat, non
satis scio: et utrum ad Regem, an vero ad Cancellarium dirigendus.
Ego qvæ concepi mitto, ut intentio voti mei hine conspicua sit. Ad
scribendum Danicé semper fui minus idoneus. Et qvia libelli con-
formationem ab Hum. T. impetraturum sperem, puto qvæ delineavi
ad eum finem sufficere.
Hæc ante Hameri Mere. adventum exarata sunt. Sed postqvam
consilium edendæ Apologiæ etc. Tuæ, Dn. Fautor, communicarunt
literæ, dubius sum animi, an utraqve petitio eodem anno proponi
debeat, aut consulto possit. Qvocirca a T. prudentia, secundum
Deum, utrobiqve pendeo.
Address:
Ad virum excellentiss. et clarissimum Dn. D. Olaum Wormium, Acad. R.
Hafn. p. p. longe celeberrimum, Dominum et Fautorem summa honorificentia
colendum, æstimandum, amandum.
25-
From Arngrimur Jonsson, Aug. 11, 1638.
Salutem ex animo opto: honorem, amorem, obseqvium defero.
Qvidnam obstiterit, clariss. Dn. Doctor, qvominus ad superioris