Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Blaðsíða 95
Arngrtmur Jonsson
53
anni 1637. literas conjunctam Literaturam Run. habentes respondere
potuerim, ex meis hoc anno 1638. in Julio ineunte (si probe memini)
datis cognoscitur: qvas etiam nunc redditas spero. Qvum vero plura
sint, ad qvæ hu jus an. Dn. Favtoris epistola, ut humanissima
(more Wormiano) ita optatissima, responsum postulet, Libellus meus
apologcticus primum occurrit. Qvem qvod nec Dn. Favtor nec alii
magni nominis viri, qvibus est a Dn. Favt. communicatus, aspemati
sint, qvin eundem probarint, id totum D. Wormio ipsiusqve com-
mendationi debere me agnosco. Sed avget maximé debitum, qvod
Magnif. Dn. Cancellario sit oblatus, et qvicqvid cum ipsius Magni-
ficentia pro tractatu isto å Domino Favt. actum est: ut et Dn. D.
Wormii admonitio de eådem editionis causa interpellandå et im-
ploranda: id qvod mihi nunqvam in mentem venisset. Etsi autem is
non sum, qvi tantum virum pro dignitate compellare qveam, tamen
visum est sano sapientis consilio locum dåre, qvod et gratus, ut cælo
delapsum, amplector. Jam epitaphiorum cura adeo benigna debitum
confessum non imminuit, sed accumulat: in qvibus typographi
menda nonnulla conspiciuntur: qvæ in acceptis exemplaribus pennå
emendari poterint; sed annotanda tamen, propter typographum, ut
si forte exemplaria qvædam sibi retinuit, illa ipse in peculiari char-
tulå notata videat ac corrigat.
Jam eo ventum est, ubi literæ præsentis anni indicant Svenonem
Jonæ nostratem, egregium juvenem, anno super. Opus Runicum
cum epistola in suam fidem suscepisse. Qvem nescio qvæ abripuerit
mcuria, etc., qvum sit alioqvi mei etiam studiosissimus et disp(uta-
tionem) Spormanni non rogatus (sed vere tandem novo) communi-
caverit, propterea qvod illa alicubi Amgrimum nominet. Deinde a
me per literas salutatus respondit prolixé et familiariter, et qvum
de iis interrogassem, qvæ in programmate prælectionum publ. anni
Spormannus pollicetur, retulit Sveno promissis non stetisse, relictå
Academia. Nec minus anxié apud eundem nostrum Svenonem in-
qvisivi qvod in ejusdem anni dicto jam programmate (qvem ipsum
annum programma illud integrum satis exhibet: meum exemplar
lacerum æræ jacturam fecit) a D. Wormio promittitur his verbis:
„D. Olaus Worm. Medie. p.p. et p.t. Academiæ Rector, absoluta
therapeuticå, Hora III. rariorum et mirandorum, qvæ in Musæo
tenet, tam Naturalium qvam Artificialium, succinctam exhibebit
Historiam, atiroipia singula confirmaturus“, etc. Sed affirmat Sveno,