Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Blaðsíða 97
Arngrimur Jonsson
55
Monocerotis magnitudine et virtute sive efficaciå certare. Habent
etiam ex phocarum sev potius vitulorum marinorum genere qvidam,
Rostungar dicti, mandibulå prominentem dentem ulnæ vel duarum
longitudine, sed inutilem ac ita duræ materiæ, ut nihil indidem,
sicut ex communibus Balenarum dentibus, affabre fieri possit. Eo s
tamen in petrarum rimas impacto suspensus dormire fertur Rostun-
gerus. Est enim cum sui generis aliis minoribus et dente illo carenti-
bus amphibion, ad tempus bene longum in sicco commorantes. Sed
phocam dicere non veritus est poéta — Stertentes littore phocas (nec
enim semper et non nisi dente de rupe penduli dormiunt), in littore 10
avtem, undis destituti, facilius capiuntur, qvorum hic jam copia
nulla est piscium, ut nec fere Balenarum undis in littus projectarum.
Qvæ commoditates terræ nostræ ademtæ peccati obstinati mercedem
arguunt. Qvod Balenas dentatas dixerim, ad differentiam dixi re-
liqvarum, qvæ edentulæ depræhenduntur et præstantiores habentur, is
qvasqve pro dentibus Natura branchiis armavit: unde Skiidfiska
vulgus vocitat: et Skiid (tam sing. qvam piur.) Branchias. Ita
qvidem vulgo et in scholastico vocabulario sive nomenclatore, sed
lexica majora non consentiunt. Vellem saltem intelligere qvid illud
sit in Balenå non dentatå, qvod vemaculé Skiid appellatur, pisciqve 20
dentium vicem præstat. Sunt autem velut bracteæ qvædam valde
flexibiles, solidæ (numero plurimæ comu duritiem non prorsus
adeptæ) unde multa confici solent: ut pyxides, item (viminum loco)
vasorum astrigmenta: Baand paa tynder oc større Kar. Tum flagella
eqvorum, qvinetiam puerorum, sive ferulæ, in volam utramvis im- 25
pactæ, sive virgæ ad dorsi castigationem destinatæ. Hujus bracteæ
rasura (facile enim scalpitur et raditur) adeo intractabilis non est,
qvin tenuioribus plumæ usum ad cervicalia et grabbatos suffarcien-
dos sæpe præbeat. Colore omnis hæc materia est nigricante sive
nigello. Islandicé ut dixi Skijd, item talkn. Plinius, ut exist(imo), 30
Balenæ nomine angustiore qvam nos significatu utitur. Nostræ enim
lingvæ hvalur æqvé laté patet ac Cetus Latinis: qvi sic definitur:
Cetus est nornen majoribus omnibus marinis piscibus commune, iis
præcipue, qvi animal pariunt non ovum: cujusmodi sunt Balenæ,
Orcæ, etc. Plin. vero Balenas solas vocat, qvæ branchiis careant, i.e. 35
dentatas, etc. Unde omnes ceti non dentati Balenarum numero
excluduntur. Sed vide, qvam dentium Balenarum glutine signato-
rum injecta mentio in littus propemodum me detraxerit.