Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 103
Arngrimur Jonsson 61
tractus incolis tantum notum: qvod, si qvid sit, ægerrime communi-
cant, ipsis licet nulli sit usui. Sed Episcopus Scalholtensis, a D. Wor-
mio rogatus, de his, ut auctoritate et consilio valens, inqvirere poterit.
Ætitem puto a qvibusdam dici lapillum, mihi aliqvando visum, pos-
sessum nunqvam, forma rotunda, colore subfusco, ponderis pæne
nullius: et tamen qvi altero qvasi prægnans exaudiatur. In littore
repertus, putatur eodem ab undis ejectus. Is prægnantium et jam
parturientium fæmellarum amuletum habetur, ad dolores mitigandos
et enitentium facilitatem juvandam, si potui tantum injectus sit inte-
ger et incorruptus. Unde multas ætates durare posse videtur etc.
Sed tædet me incerta referre, qvum Dn. Fautor ipsum hunc Ætitem,
cum exactiore ejus historia jam, ut credam, antea nactus sit.
Consilium de annulo, spasmi medelam habituro, etiam ab aliis
audivi. Sed dum annulum talem mihi pollicentur se allaturos, fal-
lunt. Mitto igitur dentium balænæ qvædam fragmenta, qvorum
unum (si non omnia) putatur Rostungeri; nihil ab illis sperans,
msi ut tua benevolentia jubeat talem annulum apud vos confieri
(nam hic artifice destituimur) mihi destinandum. Fragmenta seu
particulæ qvatuor sunt: et qvamcunqve Rostungeri noveris, exigua
sui portione huic petito inserviet. Sed hoc mihi valde magnum est
paradoxum, qvod talis annulus digito gestatus, coxarum, pedum, et
reliqvorum interiorum spasmum amoliatur. At qvis experientiæ con-
tradicat?
Ergo tandem, qvod superest, Naturalis scientiæ novum et in-
comparabile S-adfia, D. Olaus Wormius, fautor, Mæcenas, ac tan-
dem, permittente ejusdem humanitate, amicus summus et sinceris-
simus, etiam a paupercula conjuge, septimum hujus decennii medi-
tante puerperium, humillime salutatus, valeat. Ex Islandia boreali
d. 24. August. 1639.
Cæterum dubiorum anni superioris, de qvibus Dn. Doctorem
consulueram, promptissimam enodationem, pæne neglexeram. Hoc
senectutis et turbarum ceconomicarum vitium est, et cerebri, per
totam fere vitam cum hemicrania conflictantis, imbecillitati donan-
dum. Interim Humanitatis Tuæ facilitatem ad subveniendum meis
dubitatis, imo et ignoratis, prolixiori memoriæ mandabo.
5
10
15
20
25
30
35