Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 111
Arngrimur Jonsson
69
valde enim dubito ipsum qvicqvam tentaturum ante mercatorum
nostrorum ad nos reditum. Qva forma editum velis una indicabis.
Titulos Cancellarii qvos petis addo, dedicationi forsan inservituros:
Viro illustri, magnifico, strenuo Dn. Christiano Thomæo, domino
de Stougard etc. Cancellario Regio, Regni Daniæ senatori primario, 3
Academ. Haf. conservatori summo, etc. De reliqvis ipse videris. Ad
priores tuas in Avgusto datas ut veniam. De literis exspectantium,
ut vocant, ne sis sollicitus, cum Magnif. Domino Cancellario hac de
re egi, qvi morem hunc vehementer improbat, seqve effecturum pro-
misit ut post hac huic obviam eatur malo. Qvocirca securum te esse 10
jubeo. De prole egregia gratulor, ac si contigerit filios tuos hue
venire, iis, si deus vitam et valetudinem largiatur, consilio et auxilio
haud deero. Rotulas liqviritiæ expetitas mitto ut et conditum zin-
ziber, utinam ad palatum tuum.
34- 15
From Arngrimur Jonsson, June 22, 1642.
Vita, sålus, rerumqve omnium successus prosperrimus.
Excellentiss. et amplissime vir, clariss. Dn. Doctor et Mecænas
æternum honorande, amande. Ovamvis nihil sit omnium, qvo vel
minima ex parte favorem et benefacta Excellentiæ T. erga me 20
semper immeritum demerear, faxit tamen Deus, ut eadem gratissimå
mente atqve immortali gratiarum actione amplecti .non desinam.
Cæterum ut annus hic mihi turbulentissimus effluxit, ita literæ, qvas
ægrå mente meditor ac manu infirmå exarare conor, nihil nisi turbu-
lentum, triste et inconcinnum præ se ferre possunt. Valetudinem 23
autem meam hoc tempore potiss. fluctuantem id qvicqvid est turbu-
lenti in primis concernit: præter adversariorum qvorundam contra
mea commoda conjurationem. Nam qvid hiberni menses jure senec-
tutis mecum egerint, nihil novi håbet. Ast Majus jam ingrediens
insolitå per totam vitam morbis alioqvi non vacuam vehementiå 30
(cujus nec nornen, nec indolem descripsero) me corripuit subito
lectoqve affixit accutissimis primæ hebdomadæ paroxysmis fere con-
tinuis; ita ut octidui fere spatio de vita non semel desperatum sit.
Exinde vero morbi vehementiå pedetentim remisit: lento sané gradu