Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 119
Arngrimur Jonsson
77
balenarum fibris bestiam lethaliter ictam attrahendi fine infixum
habuerat. Sed telum minus penetrabile (ut dictum) ac interim ex
larido vivæ adhuc bestiæ minus dissolubile ratione dicta deprehen-
sum est.
Aetites duos (an vero duas) offerimus: nam putantur esse fæ-
minæ et qvidem prægnantes, qvod excussæ sonitu interni alicujus
contenti judicant: et mare destitutas parere non posse, qvod Dn. D.
experientiå docebitur. Sin autem ita res habeat, nobis hoc Naturæ
secretum per par conjugale communicatum magno erit in precio.
Muita autem præterea roganda sunt. Tortulæ Liqviritiæ an-
nuum duraturæ: Nam biennium videri poterit præsumptio animi
prorogationem vitas plusculum longioris sibi pollicentis. Zingiber:
emgelegt Eingefer. Sed omnia sigillis munita. Pretia si Hesselbergius
non rediturus non solvat, successorem ejus, qvisqvis erit, rogo me
sponsore, ut solvat: sin minus, licet mora longiore, tanto liberalius
ln portu Spaako(n) ufelidz Høf da redeunte anno 1644 å me vel here-
dibus solventur. Annotatis interim in singulis (propter incompertam
fidem navticam) discretis preciis. Est autem et hæc reliqva pars:
Pavlus Biømonius, meo testimonio Academiæ vestræ anno commen-
datus, de cl. D. Wormio, qvem in præceptorem privatum nactus
esset, sibi gratulatus est. Illo adolescente qvid factum sit (qvum
nullam ejus mentionem literæ Dn. favtoris faciant) seqventibus
discupio fieri certior. Hæc agrestia et rustica sublimitatem cl. Dn.
Favtoris submisse rogo, comiter ignoscat: et clientem semel suscep-
tum eadem, qvå solet, Humaniss. affectus avrå refocillet.
Epitaphium his adjunctum å typographo vestro accurate editum
et exemplaria 60 (qvorumunicum ut in perg. membrana imprimatur,
°pto) etiam seqvente anno suo pretio postulatus redimam. Atqve
lta demum tempus est, ut peti(ti)onum rivi, impudenter erumpentes,
clavdantur. Sed et hoc neglexeram: qvod, nisi Dn. Favtoris indicio
resciam, qvo animo dedicatio Spec. excepta vel admissa sit, non
sciturum. Qvå vero occasione exemplaria hue deferantur aliqvot,
æqvo pretio redimenda, vix satis invenio. Poterit autem typographus,
si e re ipsius foret, per Johannem Mummium, civem Roterodamum,
bue mittere aliqvot exemplaria Specim. per ipsum distrahenda, cui
etiam nomine typographi meam operam locabo. Mummius ille
auceps (falkefenger) multis jam annis totius fere Islandiæ magno
suo commodo obtinuit. Jam ut hæc crassiore Minervå scripta Dn.
5
10
15
20
25
30
35