Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 123
Arngrimur Jonsson
81
curandarum curam agat et alat. Non qvia (absqve me sit) id ipsum
patrono meo non sufficienter contingat: sed qvod isti sufficientiæ
aliqvam portionem pro mei animi voto insuper addere possit Deus
noster.
Ad superiora accedunt tam hujus anni qvam aliorum benefacta,
Dn. F. Epitaph. Carm. editio, cum Glyz. et Zinzib. qvæ tam infirmo
ac interim qvå valetudinem delicato seni tam grata venére qvam
qvæ gratissima. Mitto autem chirogr. mercatoris novitii, Hans Si-
mønssens, portum Skagastrønd sub monte Spaakonufielldz Høffde
ingresso, qvo se obstrinxit ad qvinqve thaieros imperiales D. Wormio
solvendos meo nomine. Chirographum his literis includendum erat,
aliter ad Dn. Doctorem non præventurum, et sic ipsæ literæ eidem
debitori tradendæ. Utinam bono fato. Ego qvamvis aliqvid adderem,
tamen prop ter timidam navigationem non avsus (Nam qvando satis
erit tuis meritis a me factum?). Dabit Deus hisce malis suum finem.
Jam pace Dn. Favtoris reminisci visum est verborum donato
Libello additorum, qvæ sunt: a typographo comparatum exemplar
(Specim.) tibi transmittendum duxi, Specimen ut haberes, et qvid
in eo ulterius agendum existimares, decemeres etc. Illud vero ulterius
agendum: Est erratorum typogr. editio ab eodem typographo, ut
spero, expectanda: qvæ anno superiore ob importunam navtarum
festinationem, simul ac Hesselbergii invisam transmissorum deten-
tionem, adomari et annotari neqviverat. Illam erratorum consigna-
tionem Dn. F. veniå fretus nunc mitto, paveis additis. Qvæ si jam
propter tumultus hostiles procurari neqveant, commodiorem opor-
tunitatem expectanto. Exemplaria vero Speciminis levi brachio con-
suta vel supra 20 hue missa redimerem, justo indicato pretio: idqve
Bibliopolæ insinuatum velim, si forte mercatori tot exemplaria com-
niittere ipsi visum sit, ut pretia mercatori solvantur.
Porro de transmisso præclaro illo Monumentorum Dan. opere
eadem superiore excellentissimi Domini avtoris hæc verba fuerunt.
„Mitto jam Monumenta mea Danica nuper a me edita, qvæ dili-
gentius ut perlegas rogo: atqve anno seqventi communices, si qvæ
in iis notanda observaveris, candidé ut soles moneas qvæso“, etc.
Ego vero Favtor honorande, qvamvis omnia T. voluntati debeam,
tamen ad eam rem me lo(n)ge ineptissimum ipse agnoscis. Exaravi
nihilominus ineunte vere (nam longa crepuscula atrocibus hiemis
nivibus (si qvando alias) nobis productiora fuerant et lucis me-
Blbliotheca Arnamagnæana, VII
6