Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Side 127
Arngrimur Jonsson
85
gratam præstitisti. Nam me tum antiqvitatum tum idiomatis prisci
haud satis gnarum non potuit non contingere labi, errare ac cuncta
non accurate asseqvi. Voluntatem candidi pro facto interprætabun-
tur, et erit forsan aliqvando, qvi qvod in meis desiderari possit,
ulteriori diligentia expoliat, ut non penitus pereant nobis a majoribus s
relicta fortitudinis et glorias rudera. Cæterum non est qvod te tor-
qveat negotium mercatori Hans Simensøn commissum, probe enim
officio suo defunctus est, mihiqve satisfecit, qvod et literis anni præ-
teriti, modo ad te sint delatæ, significavi. Si qvid sit qvod porro per
me curatum aut emptum velis, modo qvantitatem cujusvis indicave- 10
ris, operam dabo ut seqventi anno, si Deus vitam et valetudinem
largitus fuerit, ad te expediatur. lam aliud indicare neqveo, qvod
te concemat, qvam studiose a Legato Gallico apud nos per me con-
qvisita fuisse omnia opera tua, ut Bibliothecam Cardinalis Mazarini
Parisiis exoment. Ex qvibus qvanti te tuaqve faciant ejus nationis is
literati, colligere licet. Vale et magno Ecclesiæ et Reipubl. Literariæ
bono diu vige ac vive. Hafniæ 18. Jun. 1646.
43-
From Arngrimur Jonsson, Aug. 16, 1646.
Filium habeo Torchillum, annos natum 17. Is in schola nostra
Holensi aliqvantisper Grammaticæ rudimentis operam dedit, simul-
qve Logicæ et reliqvarum præcepta degustavit, post alios præceptore
usus eximio viro Runolpho Jonæ, Acad. vestræ alumno, per bien-
nium, et adhuc in æstatem seqventem, Deo volente, utetur. Hic si 25
vivat meus filius, ad vestrum Athenæum, jam jam naturæ instinctu
nec invito parente aut præceptore, anhelat: nam licet hic vita tan-
tum degatur rustica, informanda tamen erunt, qvantum cujusqve
ferat conditio, vel prima ætate alicujus spei ingenia, qvibus progressu
temporis in ministerio ecclesiastico uti Deus destinaverit: ad qvod 30
etiam facit, qvod subsidiorum spes, omnino necessaria, diplomate
Regio iis (etiam ex nostratibus) præcidatur, qvi insalutata Academia
promoveri cupiant. Itaqve filii ad vos ablegandi propositum ut suc-