Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Side 130
88
Ole Worm
44-
To Arngrimur Jonsson, June 13, 1647.
Arngrimo Jonæ.
Qvanta fieri potuit et res ipsa postulavit industria, qvæ in-
5 junxisti curavi. Tabellam qvam Epitaphio destinatam voluisti, longe
ampliorem desiderabat capacitatem, si tot versus excipere debuisset
qvot misisti. Unde impossibile fuit asserem tantæ latitudinis invenire,
qvantum res postulabat. In ea qvam fieri curavi et mitto tabula ita
compaginata sunt omnia, ut omnem spemant tempestatum et aeris
10 injuriam, tuoqve sperem desiderio satisfacturam. Tota structura
mutanda fuit, scopum ut asseqveremur. Pro minio avrum sumpsimus
levi impendio, pluris enim laborem pingendi æstimabat artifex qvam
avrum ipsum, qvocirca hoc illi prætulimus. Si qvid præterea ad-
ditum velis, valvis inscribi potest. Catenula qvia tanta moles suspendi
is neqvit, clavos addo, qvi ad basin et latera structuram firmabunt.
Qvanti singula constent ex adjuncta schedula videbis. Addidi tuis
in charta impressis leve Epigramma, qvod si minus arrideat, deleri
facile potest philyra chartæ munda ei super agglutinata: amor in te
meus hoc extorqvebat, qvem tibi ad rogum volo illibatum. Contra
20 scorbutum vix sufficiet ungventum qvod tu præscribis. Ex herbis
appropriatis, cochlearia becapunga, nasturcio aqvat. ejusqve gene-
ris aliis, qvas non dubito apud vos crescere, si potiones, succos,
condita præparaveris, iisqve usus fueris, melius tibi prospicies, supra
vapores calidos decocti harum plantarum si crura ac pedes posueris,
25 atqve ita sudores elicueris, tibiis melius foret consultum. Expetitum
zinziber et succum liqviritiæ addo, annulos etiam duos do ex dente
Rosmari ad præcavendum spasmum. Pro fæmina schirro lienis labo-
rante massam mitto emplastri, ex qva tantum sumendum qvantum
sufficit illinendo linteo ejus magnitudinis affectam partern qvod
30 tegere possit, sed singulis et diebus renovandum et de novo materia
illinenda. Filium qvod spectat, eum hue ubi miseris, qvocunqve pos-
sum officiorum genere juvabo, atqve eleemosynæ Regiæ prima
qvaqve commoditate particeps ut reddatur, allaborabo. Unum est
cujus enodationem a te hac vice desidero, siqvidem ipse hine me
35 extricare neqveo. Invenies ad calcem meæ Literaturæ Runicæ, ut
et Historiæ Norvagicæ nomina scaldrorum Danicorum, Sveticorum