Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Side 132
s
10
15
20
25
30
35
9°
Ole Worm
ingenij divini stricturæ et radij hendecasyllabi autoritatem libello
Speciminis conciliarunt et obtusam æmulis oculorum aciem red-
diderunt. Nunc ad alia: Nam imperitiæ meæ circa Res Orcaden-
tium, tam superioris qvam inferioris ordinis, status sero et frustra
succenseo: Etsi enim olim aliqvid scriptum viderim, tamen annales
erant non annales, hoc est cæci, oculum historiæ id est tempus anno-
tatum nullum habentes; qvalem etiam haberemus ipsius Norvegiae
historiam, nisi D. Wormij lampade, i. e. annorum consignatione, il-
iustrior foret. Qvod si qvid ejus generis de Orcadensibus apud alios,
factå per hyemem inqvisitione, cum Deo et vita superstite mea sponte
seqventis anni articulo perscribetur.
Nunc nova scribendi materia suppetit pro viro integerrimo gentis
nostræ, Gudmundo Haqvino, Tuæ amicitiæ cupido. Hic patrem
habuit Haqvinum Biornonium, cujus Epitaphium anno ... Hafniæ
Dn. Faut. curå excusum est. De suo autem voto vel petito noster
Gudmundus per hujus anni literas Excellentiam Dn. Doctoris com-
pellaturus est, suamqve gratitudinem imploratæ contra adversarium
qvendam opis non verbis tantum, sed re ipså exhibendam condic-
turus; vel mea, si opus est, fide interpositå. Ipse autem Gudm. sui
voti occasionem liqvidius exponet, me tantum summa capita notante.
Zoilum ille håbet, sed clandestinum et difficulter cavendum ac
inveterati odii tenacissimum: ob injuriam in parentes Gudmundi
å se olim designatam, jam tum decrepitos. Qvam qvia filius
animo minus æqvo ferebat, hostis in minas et furorem effusus sui
ulciscendi occasionem hactenus, etsi latenter, qvæsivit. (Hine illæ
lachrymæ). Qvam occasionem nuper putatur arripuisse (qvum in
aula multum valeat) ex judicio qvodam pedaneo, cui Gudmundus
ex officio præfuit, concernente par delinqventium in thoro illegittimo
nato infante. Qvod scelus etsi nonnullis visum est capitale (in casu
intricatissimo), Gudmundus tamen in re dubia (cujus circunstantiæ
hic nimis prolixæ sunt) cum suis deputatis mitiorem secutus est
sententiam: ut capiti qvidem parceretur, sed rei interim gravissimé
plecterentur. Id qvod in re dubia judex Gudmundus existimavit tam
nostro juri manifesto qvam superiorum constitutionibus fore con-
sentaneum. Interim tamen (qvod notandum) dictus Gudmundus
sententiam mitiorem non tulit præcise aut sine exceptione, sed hac
conditione additå: „Nisi videretur sua et judieum suorum sententia
superiori judicio, cui laugmannus cum suis præesset, cum legibus