Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 133
Arngrlmur Jonsson
91
nostratium pugnare etc.“ Qvam exceptionem sive cautelam Gud-
mundi adversarius nihili fecisse videtur (si non suå, qvam sibi ven-
dicat, autoritate expunxisse) in causa ad superiores deferendå, qvo
faba in solo Gudmundo cuderetur. Ast laugmannus consultus de
causa præsente non unå vice, sed tribus intervallis, per literas, qvæ s
extant; per manus stipulationem coram testibus idoneis; in consessu
suorum secum delegatorum clarå voce in latam å Gudmundo senten-
tiam forensem consenserat: unico casu levioris momenti excepto:
de pæna reis flagris infligenda an pecuniå redimendå. Hic enim
affirmavit laugmannus se animo hærere etc. Clandestinus autem 10
Gudmundj hostis odii venenum amicitiæ simulatione pallians etiam
ad mensam G. invitavit in anni præsentis comitiis: svasitqve ut
ablegato qvopiam in Daniam judicio prædicto apud Regios se pur-
garet: sicqve sub cinere inveterati odij flammas occultare novit: si
forte hominem sibi nihil conscium extra patriam in sua retia allicere is
posset. Illius consilio Gudmundus, se parum tutum existimans, ad
Domini Doctoris (et si qvi sunt in Dania noti) imploratam Benig-
nitatem receptum håbet et refugium: ut suus ad R. M. Libellus
supplex elementer exaudiatur, non conscio zoilo, sed interventu
prudentiæ et autoritatis Domini Doctoris W. Et ego hic meæ inter- 20
cessionis finem facere coactus ad ea qvæ mihi supersunt scribenda
calamum converto. Qvorum primum concernit filium meum ad
Academiam vestram Deo duce mittendum: qvem qvod inexhausta
tua humanitas ad suum præsidium invitet, non potuit mihi qvicqvam
magis gratum contingere. Ceterum gratitudinem designandi incom- 25
modum iter intercipit: Nam navis qvam vehetur Gluccstadium de-
mandata est exoneranda. Nautæ reliqvi vacui eum filio meo itinere
terrestri, primum pedites, ne hilum qvidem asportant, donec aut
Lubecå aut aliunde in Daniam transfretare con tingat. Vestrå autem
ipsi novitio promotione ad communitatem eleemosynariorum Regio- 30
rum, qvam benignissime Dn. Faut. offert, opus erit primå qvaqve
occasione. De privatå institutione studiosorum apud Dn. professores,
qvum ejus ratio mihi non constet, nescio qvid sim rogaturus, nisi
ut Dn. Mæcenatis favor de hac ut omnibus alijs dispicere velit.
Seqventi anno succum liqviritiæ tantum ejusdem ponderis mitti 35
petam, solvente mercatore.
Qvin etiam T. Excellentiam rogat noster Gudmundus Haqvinus
antea commemoratus, ut medicamenta qvædam å Dn. D. impetrem,