Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Síða 136
94
Ole Worm
Address:
Amplissimo et excellentissimo viro ac Domino Doet. Olao Wormio, philosoph.
et medicinæ Doctori celeberrimo etc., Domino et Mæcenati æternum honorando,
colendo, amando.
47-
To Arngrimur Jonsson [June 1648].
Arngrimo Jonæ Medelstadium.
Non est qvod operose adeo pro tantillo officio gratias agas, me
tibi ad qvævis nosti paratissimum. Cavsam Gudmundi Haqvini ita
compositam credo, ut non sit qvi illi dicam aliqvam scribat. Obitu
sereniss. Regis nostri res nostræ ita sunt turbatæ, ut in avla ante novi
Regis coronationem expediri nihil possit, qvocirca eum præfeeto
actum omnia ut sopita sint. Credo filio tuo ita prospectum, ut non
sit de qvo conqveratur. Juvenis est modestus et diligens, ut non
dubitem qvin parentis vestigia presse sit secuturus. Infirmiori ali-
qvamdiu fuit valetudine, qvod partim aeris mutationi, partim diætæ
adscribo, sed convalescere incipit, ut sperem posthac firmiori usu-
rum. Glycirrhizæ mitto succi libram dimidiam. Sed pillulas et herbas
antea non misi, nec qvales (eum magnus sit earum numerus) nec
in qvem usum, aut ad qvos morbos mihi constat, alioqvin appro-
priata mitterem. Habes vero hic generales qvasdam, qvas ex usu
futuras arbit(r)or, ex qvibus singulis vicibus 9 sumendæ. Qvod si
illæ officium non fecerint, avgenda dosis et 12 aut 13 sumendæ,
pro arbitrio ægri. Herbæ, qvæ mittuntur, obstructionibus viscerum
et scorbuto sunt deputatæ simulqve corpus purgant, sed blande et
benigne. Dimidia earum pars nodulo lineo non nimis arete inclusa,
cantharo figulino indenda, superfundenda vini, cerevisiæ, aut qvod
melius seri lactis depurati mensura una. Ubi per 24 horas in in-
fusione steterint, exprimendus nodulus, sed in liqvore relinqvendus
usqve dum totum fuerit exhavstum. Ex hoc liqvore sumitur mane
havstus 9 aut 10 cochlearium, qvod continuandum. Ubi liqvor hic
primus exhavstus, iterato herbis affundi alius potest, sed minus effi-
ca(ci)ter operatur. Qvod jam de dimidia dixi parte, de altera qvoqve