Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Side 138
96
Ole Worm
49-
From Benedikt Magnusson, Sept. i, 1636.
Fons veræ vitæ et uberrimæ benedictionis te donet vita et pro-
speritate sempiterna, Amen.
s Amplector beneficia tva clarissime Domine Doctor, præceptor,
fautor et promotor multis magnisqve nominibus honorande, æsti-
mande, colende. Amplector, inqvam, toto animo beneficia tva qvam
plurima in me indignum (qvod ingenve fateor) haud exigvo cumulo
collata, qvæ omnia et singula, qvamvis tenellis meis servitijs com-
10 pensari digne neqvaqvam possunt, memoria tamen intuebor ea, ver-
bisqve (ut æqvum est) prædicabo: illud enim Senecæ cogites oro,
non opus esse ad liberandam fidem facultatibus sed animo, eum
enim reddidisse beneficium ait, qvi libenter debet.
Pater per totum ferme annum præteritum morbo detentus est,
15 ita tamen ut officio svo præesse possit; die vero 21 Julij templum
more solito visitabat, deniqve de vespere dormitorium accedens leeto
se composvit, audivitqve leetionem biblicam; circa horam 11. vesper-
tinam morbus magis magisqve a(g)gravabatur, ut nihil aliud speraret
qvam liberationem ex hac vita, pijs igitur precationibus et ad deum
20 suspiriis sumptoqve viati(c)o corporis et sangvinis Christi ad iter se
accinxit; consolationibusqve divinis animitus adhærebat. Circa 8.
matutinam diei seqventis me eum sorore ad se vocabat benedixitqve
nobis; qvo eodem tempore uxori valedixit, et psalmum 63 Davidis
ad finem usqve recitabat. Ita hora 9. 22’ Julij, qvi dies erat Veneris,
25 inter hæc verba: Redemisti me deus veritatis, placide in Domino
obdormivit completo ætatis anno 63°.
Literas tvas, vir clarissime, ad patrem datas tribus diebus post
beatum ipsius obitum eum mercatore nostro Christofforo Bremensi
recte accepi, pro qvibus gratias ago longe maximas; sed cur eis minus
30 juste respondere possim, causa est mihi satis prolixa. In primis tamen
gratias immortales ago pro fidelissima apud præfeetum regionis
nostræ intercessione, qvam tamen frustraneam fore ex ipso intellexi.
Nam eum ego ipsum convenirem, pollicitus est se per verba Magni-
fici Domini Cancellarij in ea re tantum facturum qvantum possit;
35 ita res est. Non te lateat, vir clarissime, esse qvosdam inter amicos
defuneti patris, qvi hunc nostrum Dominum Ionam Magni de hac